propagarint. Nam hi quidem inquit Tatius ex uetere more po
merium
quoque ampliabant. Quod fecisse Claudium prædicant.
Ergo aucta urbe antiquas portas utilitatis gratia seruandas
ducebant
cum alias ob res: tum fortassis etiam ut essent in aduer
sis
casibus contra irrumpentium hostium uim tutiores. Deinceps
quod
opus id celeberrimo staret loco: ea re illic captas ab ho
ste
exuuias et notas uictoriæ deponebant. Inde ceptus ornari
arcus
est: adiectique et tituli et statuæ et historia. Arcum aptis
sime
astruemus illic: ubi uia in plateam aut forum terminabit:
et
præsertim uia regia. Sic. n. appello uiam quæ intra urbem
omnium
dignissima est. Atqui arcus quidem non secus atque pons
tris
habebitur itiones peruias. Mediam qua miles. Hinc uero
atque
hinc quibus matres: suique uictorem exercitum redeuntem ad
patrios
deos consalutandos comitentur: et ouantibus plaudant ac
congratulentur. Vbi arcum ædifices areæ linea quæ secundum uiam
sit / dimidium habebit eius lineæ: quæ quidem transuersam uiam
a
dextris ad sinistram intersecet. Et istius transuersæ lineæ lon
gitudo
nihil capiet minus cubitos quinquaginta. Opus hoc per
maxime
pontibus simile est. Sed constat pilis non plus quattuor:
apertionibus tribus. Ex areæ linea breuiore hoc est quæ secun
dum uiam est / octaua ad latus areæ quod forum spectet: et rursus
ad
alterum posticum latus areæ itidem octaua relinquetur / ut eam
occupent arulæ: quibus columnæ ad arcus excitabuntur. Areæ
uero
altera linea quæ prolixior est / hoc est quæ transuersam ad
uram
obducitur / octo in modulos diuidetur: ex quibus duo
dabunt
apertioni mediæ: singulis uero pilis et item singulis
collateralibus apertionibus singuli dabuntur moduli. Pilarum
quidem
latera mediana quæ ad perpendiculum usque ad medianæ ip
sius
apertionis arcum ferendum tollentur modulos fient alta duos ad
dita
et parte moduli tertia. Eadem erit ratio laterum attollendorum in
reliquis
duabus collateralibus apertionibus. Ad sua. n. spatia si
mili
dimensione referentur. Testudo peruiis apertionibus erit for
nix
. Ornamenta quæ pilis in summo sub arcu et fornice extendentur
capitula
imitabuntur doricum: sed habebunt lancis operculique