cursoria: quibus togati uadant: et pro lateribus spondæ: aliqui
bus
et tectum. Quale romæ ad pontem omnium præstantissimum
Adriani opus me superi dignum memoratu: cuius etiam ut ita lo
quar
cadauera spectabam cum ueneratione. Steterat. n. illic
tectum columnis excitatum quadraginta duobus marmoreis opere
trabeato
/ tectura ænea / ornatu mirifico. Pontem æque atque la
tam
uiam efficiemus. Pilae fient inter se numero et amplitudi
ne
compares. Earum crassitudini dabitur apertionis tertia. Proræ
in pilis producentur aduersus uim aquæ quoad operi dimidiam
latitudinem
pontis adiiciant: emergentque usque superent alluuio
nes
. Puppis itidem æque producetur: non tamen dedecebit. si
quid
erit ea quidem minus acuminata et quasi retunsa. Pla
cebitque
si ex prora puppique anterides firmitudinis gratia ad
pontis latera substinenda in altum præsurgent: quarum crassitudo in
imo
nihil minus occupet latitudinis pilæ quam tertiam bis. Ar
cus
apertionum totis extabunt capitibus ex aqua. Eorum lineamenta
ex
ionica aut potius ex dorica ducentur trabe: fientque crassi ex
totius
apertionis in magnis pontibus nusquam minus quam ex quanta et
decima
. Pro sponda potis firmitudinis gratia disponentur ad
lineam et libellam arulæ quadrangulæ: in quibus etiam si libeat co
lumnas
excites tecti superadducendi gratia. Spondarum erit alti
tudo
cum socco et cimatio pedes quattuor. Spatia inter aras
complebis pluteo. Arulis et pluteo cimatium erit gulula: aut
potius
undula per totam spondæ lineam producta. Cimatio par
imo
soccus respondebit. Decursoria quæ secundum mediam pon
tis
uiam ad spondam mulierum et peditum gratia adiecta sint
uno
atque item altero adstabunt gradu celsiora / quam ipsa istac uia
media
quæ iumentorum gratia silice insternatur. columnarum alti
tudo
cum ornamentis erit quanta et pontis latitudo.

Triuium et forum sola differunt amplitudine. Pusillus ni
mirum
est forus triuium. Iubebat Plato ad triuium haberent spa
tia
: ubi nutrices cum pueris conuenirent / essentque una. Credo id
quidem quo et pueri ualidiores redderentur usu auræ liberio
ris
: et nutrices laudis studio essent lautiores et minus inter