altitudo. Primo in sacello quadrangulo quod in imo su
pra
crepidinem sit spatium medianum ex tota extrinseca
sui
amplitudine capiet octauam quinquies.

Sed apud ueteres illud perplacuit regis Ptolomei ad
insulam
pharum: qui ad nocturnos nauigiorum usus ignes
in
sublimi specula conspicuos haberi iussit pensiles et con
tinuo
deambalantes: ne quid flammæ a longinquo sydera
esse
putarentur. Mobiles etiam imagines monstrantes qua
parte
orbis uentus applicet: qua ue coeli regione sit sol: et
quantum
diei peregerit istic pulcherrime facient ad rem.
Hactenus de his.

Sequitur ut intra urbem ingrediamur. Sed sint uiæ quæ
dam
multo digniores quam quidem esse natura sui et intra ur
bem
et extra urbem possunt: uti sunt quæ in templum / basi
licam
/ spectaculum ue ducant. De his igitur prius.

Legimus Eliogabalum latiores et digniores huiusmodi
uias strauisse saxo macedonico atque porphiritico. Lauda
tur
apud historicos uia: qua apud Bubastim ægyptiam ur
bem
iretur in templum. Erat enim directa per forum / et in
strata
lapidibus egregiis. Eius latitudo plectra implebat
quatuor
. Hinc atque hinc uastissime uirebant arbores. Apud
hierosolymam fuisse refert Aristeus arduos per urbem tran
situs
elegantes per quos patres dignioresque honestius ince
derent
. Id quidem uel ea maxime de re: ne quid sacra feren
tes
profanorum contactu polluerentur. Celebris etiam est
apud
Platonem uia a gnosio in antrum et sacellum louis percu
pressata. Comperio inter cæteras apud Romam duas fuisse
huius
generis uias longe dignissimas admiratione. Vnam
a
porta ad basilicam usque Pauli stadia circiter quinque.
Alteram a ponte ad basilicam usque Petri pedes. MMD.
opertam
porticu ex marmoreis columnis et plumbea tectu
ra
. Ornamenta hæc uiis huiusmodi mirifice conueniunt.