necesse est. Quadrangula cum gracilis sutura est / lata fiet ex
sexta
suæ altitudinis: rotunda quater habebit diametrum in al
titudine
: crassissima quæ futura est si erit quadrangula: fiet
lata
nihil plus quam ex quarta suæ altitudinis. Si rotunda diame
trum habebit ter. Crassitudini parietis si erit illa quidem ad cu
bitos
alta quatraginta dabis nihil minus pedes quattuor. Si
ad
cubitos usque fiet quinquaginta tunc ei pedes dabis quinque.
Inque cubitos sexaginta dabis sex. At deinceps pari gradatio
ne
prosequere. Atqui hæc quidem puris simplicibusque speculis
debentur. Sed fuere qui speculis ad medium altitudinis porti
cum
adiecerint extrinsecam columnis expeditis. et fuere quae por
ticum hanc ad cocleam lineam circumduxerint: et fuere qui totam
porticibus
quasi coronis cinxerint: et qui totam sculptis animali
bus conuestierint. In his columnationum ratio a cæteris publi
cis
operibus non deuiabit. Verum licebit omnia ad gracilitatem de
ducere
præter pondus astructionis. Sed speculam qui uolet tu
tissimam
contra uim tempestatis / et aspectu iucundissimam facere:
superadiiciet
quadratis rotunda / at rursus quadrata rotundis:
deducetque
gradatim opus / ut ex columnarum ratione gracilescat.
Describam qualem fore decentissimam arbitremur. Principio
quadrangulæ ex area surgent crepidines: earum altitudo capiet
totius
proceritatis quæ in opere a summo uertice usque ad imum
pedem futura sit decimam. Latitudo habebit istius ipsius pro
ceritatis
quartam. columnæ pro parietibus ad singula crepidi
nis
latera binæ in medio: et singulæ pro angulis appingentur
suis
cum ornamentis distinctæ: uti mox diximus in sepulchris.
In crepidine istiusmodi adsistetur quadrangulum ueluti sacellum
cuius
amplitudo capiet altitudinem crepidinis bis. Altum fiet
æque
atque latum: appingenturque huic columnæ extrinsecus qua
les
in templis diximus tertio gradu et item quarto atque item quan
to
. Sacella deinceps apponentur rotunda. Erunt igitur rotun
da
sacella hæc numero tria: et ca nos ab arundinibus ducta
similitudine
appellabimus nodos. Nodorum igitur singulorum
altitudo
fiet quanta cuique sit latitudo: addita insuper latitudinis