immatura per styga morte sequar. Et alibi. Nemo inquit il
le
mihi funera faxit. Cur uiuus uolito docta per ora uirum.
Ad sepulchra eorum qui apud termophilas occidere lacedemo
nii inscripserant. Hospes nuncia lacedemoniis nos hic iacere
dum eorum iussa sequimur. Neque etiam aspernabimur / si quid ha
bebit
lepiditatis miraculum. Heus uiator: hic uir et uxor non
litigant. Quæres qui sumus: non dicam. At eodum ipsa dico: hic
Belbius balbus me Brebiam peppam nuncupat. Oe coniunx etiam
defuncta
garris: Istiusmodi perplacent.

Notas litterarum maiores ære inauratas marmoribus affige
bant
. Aegyptii signis utebantur hunc inmodum. Nam oculo
deum: uulture naturam: ape regem: ciclo tempus: boue pacem et
eiusmodi significabant: dicebantque quibusque suas tantum litteras
notas
esse: et futurum olim / ut earum cognitio penitus pereat:
ut
apud nos ætruscos euenit per ætruriam ex oppidorum ruinis
et
bustuariis defossa uidimus sepulchra litteris uti omnes sibi
persuadebant
inscripta ætruscis. Earum notæ imitantur græcas:
imitantur etiam latinas: sed quod moneant intelligit nemo. Itaque
et
cæteris fore futurum ut eueniat id æque autumant. Suum aut
adnotandi genus quo istic ægyptii uterentur toto orbe terrarum
a
peritis uiris quibus solis dignissime res communicandæ sine
perfacile
posse interpretari. Hos plerique imitati uaria sepul
chris
asculpsere. Ad sepulchrum Dyogenis cynici columna erat
erecta
: in qua ex pario lapide canem imposuerant. Sepulchrum
apud
syracusas Archimedis uetustate neglectum ut uepribus
obrutum. suisque incognitum ciuibus arpinas Cicero se inuenisse
gloriabatur coniectura ex chylindro et spherula: quam uidisset
insculptam eminenti quadam in columna. Ad sepulchrum Simandi
ægyptiorum regis sculpta eius erat mater saxo cubitorum uigin
ti
: tria regia insignia supra caput gestans: quo ostendebat fi
liam
uxorem et matrem fuisse regis. Sardanapali assyriorum regis
statuam sepulchro apposuere manus collidentem plausu / atque
subscripserant
. Tarsum archileumque condidi die non amplius una.
At tu mi hospes agedum comede et bibe cum festiuitate iocoque: