istius lineas non exibit. Statuæ magnitudo erat ex tertia suæ
columnæ
. Ac de columnis hactenus.

Ad molem quidem sic lineamenta ueteres ducere assueuere.
Primo loco quadrata arca templorum more exaggerata surge
bat
. Inde paries attollebatur nihil minus quam ex sexta: nihil
plus
quam ex quarta longitudinis areæ. Ornamenta parieti aut non
nisi
in summo atque in imo atque etiam in angulis adigebantur.
Aut præter id adpactæ per parietem columnationes prominebant.
Sed si non nisi in angulis columnæ apponebantur: tunc totius
parietis
altitudo præter gradus crepidinum diuidebatur in par
tes
quattuor: ex quibus dabantur tris columnæ cum capitulo
et
basi. Suprema uero pars unica dabatur reliquis ornamen
tis
: hoc est trabi / fasciæ / et coronæ. Rursus pars istæc unica
suprema
diuidebatur in modulos sexdecim: trabi dabantur
moduli
quinque: fasciæ itidem quinque: coronæ cum undula daban
tur
sex. Quod aut erat sub trabe usque ad crepidinem aggera
tionis
diuidebatur in partes quinque et uiginti: ex quibus tres
dabantur altitudini capituli: duæ autem basi: residuum inter
medium
complebat columnæ longitudo: fiebantque in angu
lis
istiusmodi semper quadrangulæ columnæ. Basis unico for
mabatur
thoro: fiebatque is ex dimidia totius altitudinis basis.
columna in imo nextruli loco eadem habebat lineamenta proiectu
sui: qualia in summo scapo latitudo columnæ in his operibus
fiebat
ex quarta suæ longitudinis. Vbi autem refertus erat pa
ries
ordine columnationis: tunc quæ in
bant
columnæ latæ habebantur ex suæ longitudinis sexta: reli
quæ
uero per parietem columnæ earumque ornamenta ex templorum linea
mentis
ducebantur. Inter has columnationes et proxime superio
res
hoc interest: quod in illis ab angulo ad angulum tota parietis
longitudine: cum in imo basis tum et in summo torques et nextrulum
columnæ sub trabe perducitur. Id non fit ubi plures columnæ adpa
ctæ
prominent. Tametsi fuerint quae basis lineamentum esse istic to
to
operi ueluti in templis circumduxerint. Intra quadrangulum
hunc
parietum ambitum sese attollebat rotundum et conspicuum