lumna ipsa: in eam capitulum: extremo loco statua suggesto
imposita
. sunt qui inter primam atque secundam aram quippiam
ueluti
latastrum suggesti loco interposuerunt: quo esset opus
celsiore
cum uenustate. Istarum partium omnium lineamenta sume
tur
uti in operibus templorum ex diametro imæ columnæ. Sed
basis isthaec ubi uastissima fient opera unicum tantum habebit
non
plures quales cæteræ columnæ toros. Diuidetur idcirco ba
sis crassitudo in partes quinque: duas dabis toro: latastro aut
tris
. Latastri amplitudo quaque uersus capiet ex diametro co
lumnæ
dimidium dimidii quinquies. Aræ aut in quibus assi
deat
basis partes habebunt hasce. Supremo loco quod ipsum
omnibus debetur partibus structuræ prominebit cimatium: in
imo
quidem aderit soccus. Sic. n. similitudinis gratia appello
id
ornamentum porrectum aut gradibus / aut undula / aut gulu
la / quod quidem partis alicuius propria sit basis. Sed de ara
istiusmodi nonnulla dicenda sunt: quæ ex industria in hunc lo
cum
destinata superiori libro praetermisimus.

Dixi accidisse ut columnis murulos substinendos ducerent:
Cum igitur positis murulis itiones expeditiores habere uolu
issent amotis reliquis intermediis tantum ex murulo sub basi
bus columnarum reliquerunt: quantum ferendis columnis ipsis suffice
ret
. Id nos sic relictum aram nuncupamus. Huic mutulo fue
rat
ornamentum in summo cimatium: gulula / aut undula / aut
quiduis
tale. Tum et par in imo soccus respondebat. His igitur
ambobus ornamentis aram incinxere: effecereque ipsum id ci
matium ad aræ ipsius altitudinem ex quanta aut ex sexta. Aram
aut posuere crassam nusquam minus quam ut ad amplitudinem basis
columnæ responderet: ne quid latastri superastructio in uacuo
penderet
. Alii firmitudinis gratia octauam latastri addidere
crassitudini
muruli. Cæterum arulæ altitudo præter cimatium
et
soccum aut fuit par latitudini suæ aut supauit ex quinta.
Itaque istiusmodi apud elegantes fuisse murulos et aras inue
nimus
. Redeo ad columnam. Sub columnæ basi ara statuetur:
quæ
ad basim columnæ uti mox diximus commodis dimensio