excitabantur in eorum animis desideria carissimorum quos
amisissent
: simulque illorum dicta et facta repetentes locum
adibant
: et defuncti memoriam quibus poterant rebus hone
stabant
. Hinc fortassis ortum est illud/ ut assueuerint cum
cæteri
tum præsertim græci bene de se meritorum tumulos
honestare
inferiis. Conueniebant enim inquit Tuchidides
illic
cum indumentorum apparatu: et fructuum primitias
afferebant
. Quod quidem opus et piissimum et maxime re
ligiosum
putarunt: ut etiam publice id facerent. Ex quo fit
ut
sic prosequar coniectura. Hinc eos ad sepulchra / non tu
mulos
modo aut columellas operimenti notationis ue cau
sa
: uerum et ponere delubra etiam instituisse: quo haberent
ubi
id sacrum facerent cum dignitate. Ex quo illud curarunt
ut
essent illa quidem perquam decentissima: atque omni ex par
te
cultissima. Sed loca ubi sepulchra istiusmodi ponerent /
apud
ueteres fuere uaria. Ex pontificia lege publico in lo
co
facere sepulchrum uetabantur. Platoni sic uisum est ho
minem
habendum ita ut neque uiuus neque mortuus ulla ex par
te
hominum cetui sit grauis. Eaque de re cum extra urbem tum
et
non alibi quam in agro penitus sterili conderent edicebat. Hunc
imitati
fuere qui certum sepulchris locum designarint sub
diuo
: et ab hominum cætu exclusum: quos ego uehementer
probo
. Alii contra: cadauera condita gypso aut sale serua
bant
domi. Micerinus ægyptiorum rex mortuam filiam in
boue
ligneo condiderat: apud seque seruauerat aula regia: iu
bebatque
in singulos dies ei qui mysteriis præerant paren
tarent
. Solitos refert Seruius ueteres præstantissimis filiis
atque
nobilissimis locare sepulchra excelsis et maxime con
spicuis
in montibus. Alexandrini per Strabonis historici tem
pora
septa et hortos habebant condendis corporibus dicatos.
Proxima patrum nostrorum ætate sacella templis maioribus
adacta
extruebant sepulchrorum causa: uisunturque toto
in
latio bustuaria familiarum suffossa tellure instructa di
stinctis
per parietem bustulis: quibus crematorum reliquias