petentes et uiam sermone leuarent: et urbi dignitatem ad/
augerent
. Sed erat istuc quidem minimum. Illud erat magis
pensandum
: quod patriæ ciuiumque fortunis atque saluti bel
lissime
ex ea re prouideretur. Inter præcipua cur legem agra
riam
diuites recusarint fuisse testatur Appianus historicus /
quod
impium ducerent monumenta maiorum ad alienos tran
sire
. Quanta igitur patrimonia ad pronepotes peruenisse
arbitramur
hac una uel charitatis / uel pietatis / uel religio
nis
ueneratione atque obseruatione: quæ assotus alea deco
ctoresque
perdidissent. Adde quod erat istud quidem cum fa
miliis
/ tum urbi ornamentum nominis et posteritatis: quo
iterum
atque iterum excitarentur: ut mallent laudatissimo
rum
uirtutes imitari. Demum quid illud? quibus nam ocu
lis
si quando id ita accidisset insolentem intra suorum mo
numenta
crassabundumque intueri hostem potuissent. Quis
nam
ignauus et uecors non illico exarsisset uindicandi et pa
triæ
et decoris cupiditatem? Et quantum fortitudinis seu in
dignitas
/ seu pietas / seu dolor inde susceptus in uirorum ani
mis
iniiecissent. Itaque laudandi ueteres. Nostros tamen non
ausim uituperare: qui intra urbem sacratissimis locis con
dant
: modo cadauer non intra templum inferant / ubi patres
et
magistratus ad aram uocatis superis conueniant. Ex quo
illud
fiat interdum: ut sacrificis puritas contaminetur cor
rupti
uaporis feditate. Quanto commodius hi qui cremare
corpora
instituere.

Sed iuuat hic de sepulchrorum rationibus non præterire
quæ
quidem dicenda uideantur. Proxime enim accedunt ut
opera
putentur publica quando religioni commendantur:
ubi
corpus demortui hominis condas / inquit lex / sacer esto.
Et nos id ipsum profitemur: sepulchrorum iura ad religio
nem
pertinere. Itaque cum omnibus rebus religio præferen
da
sit de his quamuis ad priuatorum iura pertineant: ante quam
ad
publica profana prosequar dicendum censeo. Nulla pe
ne
uspiam tam efferata fuit gens: quæ non habendam sepul