o

RNAMENTA QVAE OPERI
bus
adhibeantur ad rem ædificatoriam
plurimum
facere alibi disseruimus: et
ornamenta
ædificiis non deberi omni
bus
eadem satis constat. Nam sacra qui
dem
opera præsertim publica ut reddas
ornatissima
omni arte atque industria est
elaborandum
: superis ea enim parantur: profana uero non ni
si
hominibus. Ergo dignioribus minus digna cedant conde
cet
: suis tamen ornamentorum partibus honestabuntur. Sa
cra
publica esse qualia oportet libro superiore transegimus.
Sequitur ut profana recenseantur. Explicabimus igitur quod
cuique
ornamenti impartiundum sit.

Apprime publicum esse interpretor uiam. Nam ea quidem
cum
ciuium causa / tum et peregrinorum etiam commodis pa
ratur
. Sed cum proficiscentium alii tellure / alii aqua se trans
ferant
: de utrisque dicendum est. Illud repetas uelim quod ali
bi
diximus. Viam aliam militarem aliam non militarem. Tum
et
aliter esse habendam uiam intra urbem: aliter per agrum.
Militarem uiam quæ per agrum sit / uehementer ornabit ager
ipse
/ per quem dirigatur: si erit ille quidem cultus / consitus /
refertus uillis / diuersoriis / rerum amoenitate et copia: si mo
do
mare / modo montes / modo lacum / fluentem / fontes ue /
modo
aridam aut rupem aut planitiem modo nemus uallemque
exhibebit
. Ornamento etiam erit / si non præceps / non ardua /
non sordida: sed / ut sic loquar / uaga et æquabilis et omnino
patula
occurret. Quas quidem res ut assequerentur / maio
res
quid non aggressi sunt? Non illud refero / in centesimum
usque
milia re stratas uias lapide præduro: et maximorum la
pidum
strue coaggeratas. Appiam uiam instrauere a roma
usque
brundusium. Visuntur passim totis uiis militaribus
proscissæ rupes lapideæ: delumbati montes: perfossi colles:
æquatæ
ualles: impensa incredibili et operum miraculo. Quæ
omnia
et utilitati et certe ornamento sunt. Præterea orna