in ea re non multo fuerint postponendi. Itaque in librum pro
ximum
reseruentur. Hoc spondeo. Afferent ea quidem iu
cunditatem
cum legeris. Sed quod hic faciat ad rem non præ
tereamus
.

Sunt qui statuas in templis ponendas negent. Numam re
gem
ex pythagoreorum disciplina prohibuisse fertur ne quod
in
templis simulachrum imponeretur. Seneca inde se suosque
ciues
subirridebat. Atqui ludimus inquit pupis ut pueri: sed
maioribus
instituti rationem adducentes sic ratiocinantur.
De diis quis nam adeo erit ineptus / ut non intelligat mente
non
oculis diffiniendum esse: et formas omnine posse dari
nullas
certum est: quibus tantam rem aliqua uel minima ex
parte
imitari aut fingere liceat. Et conferre quidem arbitran
tur
/ si demum formæ penitus nullæ aderunt factæ manu: quo
assequamur
/ ut de primo rerum principe superumque intelli
gentiis
quisque sibi animo ea fingat: quæ ad suas ingenii ui
res
accomodentur. Sic enim promptius altissimi nominis
maiestatem
multo uenerabuntur. Alii secus. Namque species
quidem
hominum collaras in deos fuisse dicunt quodam op
timo
sapientique consilio: quo facilius a uite prauitate impe
ritorum
animi conuerterentur: ubi adessent simulachra, quæ
adeuntes
deos ipsos adire se crederent. Alii effigies eorum
qui
de genere hominum benemeriti essent: quos ue in deo
rum
numero memoria consecrandos censuissent / locis sacra
tis
ponendos uisendosque dedere: quo eos posteri ueneran
tes
ad uirtutis imitationem studiis gloriæ incenderentur.
Sed statuas præsertim in templis permaximi interest qua
les
quibus locis frequentes: qua etiam ex materia factas ap
ponamus
. Non enim quales in hortis ridiculas illius auistu
poris dei: non quales in porticu bellatorum hominum et cuius
modi. Neque in angusto ignobilique loco ponendas cen
seo
. Sed prius de materia / mox de reliquis transigemus.

Prisci inquit Plutarchus ex ligno simulacra faciebant uti
in
delo Apollinis: utique in urbe Populonia louis ex uite: