memphim statuam posuit accubantem: eius magnitudo pe
des
erat septem et quadraginta: inque basi duæ astabant aliæ
pedes
altæ uiginti. Ad simandum louis statuæ appositæ erant
tres
Memnonis opus mirificum: unico cæsæ in lapide: qua
rum
una sedens tanta fuit: :ut eius pes septem excederet cu
bitos
: et præter artificis manum atque lapidis uastitatem quod
mirere
nulla erat in tanta mole fixura aut macula: cumque la
pides
ad conceptas magnitudines non sufficerent: æreas con
flare
posteri agressi sunt centicubites. Sed præcæteris Semi
ramis cum et lapis deficeret: et maius aliquid concupisceret:
quam quod ære posset assequi: apud montem mediæ / qui bagi
stanus dicitur in petra stadiorum septem et decem suam in
sculpsit
effigiem: quam centum uiri donis uenerarentur. Il
lud
de statuis minime prætereundum censeo quod apud Dio
dorum
legimus: statuarios ægyptios tantum ualere solitos
arte
et ingenio: ut ex uariis lapidibus diuersis positis locis
unum
simulachri corpus conficerent conuentu partium adeo
perfinito
: ut uno loco eodem ab artifice esse perfecta uide
retur
. Miroque hoc ex artificio celebre illud apud samios
phythii Apollinis simulachrum extitisse prædicant: cuius
media
fuerit pars Thellesii opus: reliquam uero partem in
epheso Theodorus perfinierit. Hæc animi gratia dicta sint:
quæ
tametsi faciant ad rem plurimum: uelim tamen quasi ac
cepta
referantur mutuo ex proximo qui sequetur libro: cum
de
monumentis priuatorum transigemus: ad quam rem ista
maxime
pertinebant. Nam cum impensæ quidem magnitu
dine
priuati superari a principibus haud facile paterentur:
cum
et ipsi flagrarent auiditate gloriæ: uehementerque affe
ctarent
quocunque daretur pacto nominis sui claritatem effun
dere
: ea de re impensis quidem quoad fortuna suppeditabat
non
pepercere. Quod autem esset in potestate artificum: et
uiribus
ingenii posset occupari: id totis studiis usurparunt.
Ergo lineamentorum elegantia et operis decentia maximis
regibus
pares esse contendentes assecuti sunt meo iudicio ut