phis. Apud ascalum syriæ insigne fuerat templum in quo si
mulacrum
locatum est Dercetæ uultu hominis: corpore po
stremo
piscis: quod se illac in stagnum præcipitasset: additumque
est
nefastum fore syrium qui piscem estagno degustasset.
Apud lacum fucinum mutinii Medeam angistem ad serpen
tis
effigiem finxere quod eius ope serpentum iniuria liberati sint.
His persimile est hydra Herculis io et belua lernæ: et quæ
prisci
poetæ carminibus expinxere: quæ mihi quidem com
menta
uehementer probantur / modo ferant præ se quod uir
tutem
sapiat: ueluti illud est quod illi ad sepulchrum Siman
dis
insculpsere. Stat. n. iudex et primatum conuentus ue
stiti
sacris: eorum ex collo ad pectus pendet suspensa ueri
tas
clausis subnutans oculis. In medio est librorum cumulus
inscriptusque
titulus. Animi hac uera medicamenta sunt.

Sed omnium ni fallor egregius fuit usus statuarum. Orna
mento
enim ueniunt et sacris et profanis et publicis et priua
tis
ædificiis: mirificamque præstant memoriam cum hominum
tum
et rerum. Et profecte præstantissimo ingenio quicumque
is
fuit: qui eas adinuenerit statuas: una cum religione ortas
rabitrantur: et statuarum inuentores ætruscos fuisse prædi
cant
. Alii Telchines Rhodios primos fuisse rentur: qui sta
tuas
deorum fabricarint: consuesseque illas scribunt religio
nibus
abdicatas magicis nubes / imbres / et eiusmodi induce
re
: nouasque formas animantium ad arbitrium immutare. Pri
mus
græcis Cadmus Agenoris filius statuas deorum in tem
plo
consecrauit. Apud Aristotelem primas athenis in foro po
sitas
legimus Hermodoro et Aristogitoni: quod hi primum ty
rannidem
substulissent. Has Alexander absportatas a Xerse
ex
susis restituisse atheniensibus meminit Arrianus histori
cus
. Romæ tantam affuisse copiam statuarum ferunt: ut al
ter
adesse populus lapideus diceretur. Rapsinates peruetus
ægyptiorum rex Vulcano posuit statuas lapideas cubitos
altas
quinque atque uiginti. Sosostris ægyptius se atque uxo
rem
statua posuit cubitos alta duos et triginta. Amasis apud