opus esse ornatissimum uolent: directas insuper ducent li­
neas
perpetuum per parietem in arcus istiusmodi supremum
dorsum
. Deformabuntque trabem et fascias et coronas quales
ad
eam altitudinem columnationibus deberi intelligant. Sed
cum
basilicæ aliæ uno porticu: aliæ bino circuantur / coro
narum
idcirco sedes supra columnas et arcus erit uaria. Nam his
quidem quæ uno tantum porticu septæ sint / ex tota sui parietis
altitudine
consensus coronarum præhendet nonam quinquies / aut
usque
septimam quater. In his uero quibus duplices adsunt
porticus
conscendent coronæ nihilo minus tertia: nihilo plus
quam octaua ter. Appingentur præterea ornamenti gratia atque
item
utilitatis ad parietem supra coronas primas aliæ insuper
columnæ maximæ quadrangulæ: quæ in substitutas primarias
columnas mediis centris acquiescant. Nam confert quidem quod
seruata ossium soliditate et aucta operis honestate pondus atque
impensa
parietis maxima ex parte leuigabitur: adigeturque
istis
supremis columnationibus etiam coronarum prominentiæ uti
operis
quidem ratio istic exigat. Adde quod basilicis biporticatis
alteræ
in alteras columnationes statuentur numero a tecto ad imum
tris
. In illis autem binæ. Vbi igitur columnationes apposue
ris
tris / illic spatium id pietis quod supra columnas primas
usque
ad supremam tecti contignationem sit / in partes duas di
uidetur
: eoque loci secundæ coronices finientur. Inter primas
coronices et secundas paries seruabitur integer: atque crusta
tionum figmentis adornabitur. Paries uero qui inter secun
das
ac tertias coronices sit: fenestris fiet transpertusus et lu
minibus
peruius. Atque fient quidem suprema per interual
la
columnationum in basilicis fenestræ uniformes atque mu
tuo
correspondentes. Earum latitudo non erit arctior quam ut tris ca
piat
quartas totius interualli / quod inter columnas sit. Altitu
do
uero fenestrarum percommode duas capiet istiusmodi altitudi
nes
. Eadem superliminare summas æquabit columnas præter capitu
lum
si erunt quadrangulæ. Sin aut erunt fenestræ ipsæ arcuatæ li
cebit
arcus dorsum pene usque sub trabem tollere: et diminuto