gentur pilæ parietem sese in lineam columnationum pari
etis
extendentes nihil minus quam ut binas: nihil plus quam ut tris
crassitudines
eius parietis occupent. Sunt et qui et media
longitudinis
linea pilam quoque ordine inter columnas ex
citent
firmitudinis gratia. Eius latitudo aut tris quidem ca
pit
unius columnæ crassitudines: aut ad summum quattuor.
Columnationes etiam nequicquam habebunt grauitatem
quam
habeant quæ templis apponuntur. Qua de re si præ
sertim
trabeata utemur columnatione sic rationabimur. Nam
si
erunt illæ quidem corynthiæ: adimetur earum ex crassi
tudine
pars duodecima. Si autem ionicæ: adimetur decima.
Si uero doricæ: nona. In cæteris deinceps capitulorum et tra
bis
et fasciæ et coronæ et eiusmodi coaptationibus templa
imitabuntur
.

Arcuatis imitationibus debentur columnæ quadrangulæ.
Nam in rotundis opus erit mendosum ea re quod capita arcus
non
ad plenum in solido columnæ substitutæ assideant: sed
quantum
archa quadrati circulum a se contentum excedit:
tantum
in uacuo pendeat. Hoc ut emendarent periti uete
res
superapposuere capitulis columnarum etiam aliud lata
strum quadrilaterum altum alibi ex quarta: alibi ex quin
ta
diametri suæ columnæ. Ad lineamentum undulæ huius
superadiecti
quadranguli latitudo in uno æquauit maximam
capituli
extensionem: in summo fuere proiectiones pares al
titudini
: hoc pacto frontes et anguli arcus expeditiora habu
ere
sedilia atque firmiora. Arcuatæ columnationes uti et tra
beatæ
inter se uariæ sunt. Nam aliæ quidem dispansæ: aliæ
confertæ
et eiusmodi. In confertis altitudo uacui apertio
nis
dimidiam capiet latitudinis sui species. In dispansis ha
bebit
altitudo tertiam latitudinis quinquies. In subdispansis
latitudo
istæc erit ex dimidia longitudinis. In subconfertis
fiet
ex tertia. Arcum diximus alibi trabem esse flexam.
Ornamenta igitur arcubus dabuntur: quæ eadem trabibus
darentur
: si in tales columnas imponerentur. Præterea qui