ro ad arbitrium aut duplices aut triplices aut etiam simpli
ces
. Quod si erunt geminæ et ueluti gradus alteræ superal
teras distantæ / capient ambæ una ex ualuæ latitudine partem
ne
magis quartam. ne minus sextam. Eritque prima super
eminens
adpacta fascia latior quam substituta ex quinta. Quod
si
erunt triplices / tunc ex trabe ionica lineamenta suscipi
ent
. Sin autem erunt fasciæ circum simplices: fient ex quin
ta
usque ex septima. Fasciis interior linea erit gulula. Lon
gitudo
ualuæ diuidetur fasciis transuersis: ita ut suprema
spatia
quintam occupent totius altitudinis. Valuæ bis in
templis
fenestræ æque ornantur atque hostia. Sed earum ua
cua quod proximam sub testudine celsam parietis partem occu
pet
: suisque angulis ad superincuruum testudinati terminet:
ea
re sub arcu contra sunt atque in hostiis. Nanque latiora
quidem
duplo sunt quam alta: totamque latitudinem diuidunt
columnulis duabus interstitutis ex rationibus porticus. Sed
columnæ
istic fere in omnibus quadrangulae sunt. Scapho
rum lineamenta quibus pictæ tabulæ statuæque collocantur /
ex
lineamentis hostiorum summuntur / altitudine tertiam
sui
parietis partem implent. Ad fenestras templorum lumi
ni
apponebant pro ualuis contra pruinas et uentorum impe
tum
statiuas tabulas tenues alabastri tralucidi: aut rete aene
um
marmoreum ue. Plagas uero intermedias ad rete obsti
pabant
non fragili uitro: sed lapide speculari petito maxi
me
ex sogobria hispaniæ oppido: aut item ex Bononia gal
liæ. Id lamia est raro pedali amplior gypsi tralucidi et per
purissimi
. Cui peculiare natura datum est: ut uetustatem
non
sentiat.

Post hæc spectabit quidem ad rem templorum aram in qua
sacrificent
statuere loco dignissimo: nimirum assidebit iu
ste
pro tribunali. Aram ueteres altam fecere pedes sex: la
tam
duodecim: in qua signum statuerent. Aras autem sacri
ficii
gratia intra templum complures disseminare an deceat alio