sum regnante Cyro annis paucis ante Seruii tullii romanorum
regis
mortem: constatque incensum demum per eos annos fu
isse
: quibus lumina illa ingenii et doctrinæ Catullus / Salu
stius / Varroque nati sunt. Templum epheliæ incenderant ama
zones Syluio postumio regnante. Rursus incensum extitit quo
tempore
Socrates athenis uenenum bibit. Et in argis perisse
templum
legimus igni per eum annum quo sit athenis natus
Plato Tarquino apud romam regnante. Quid sacras porti
cus
hierosolymas? quid milesiæ Mineruæ? Quid templum
Serapis
apud alexandriam? et romæ pantheon: et ædem Ve
stæ: et Apollinis templum: in quo sybillæ arsisse carmina me
minere
quid referam? Cætera ferme omnia templa in cala
mitatem
istiusmodi incidisse prædicant. Solum id quod in
urbe
erice dicatum erat Veneri perpetuo illesum perman
sisse
ad sua usque tempora scribit Diodorus. Alexandriam aie
bat
Cæsar ab incendiis immunem fuisse oppugnante se quod esset
testudinata
. Atqui et habet quidem sua ornamenta testudo.
Apud ueteres qualia ornamenta in pateris sacrificiorum fa
cerent
argentarii: eadem ad testudines sphericas exornan
das
architecti transferebant. Qualia uero stratoriis lectorum
pannis
assueuere: talia fornicibus et camuris imitabantur.
Ea re uisuntur quadrangulæ octangulæ et eiusmodi operum
disseminationes
per testudinem ductæ ad compares angu
los
et ad lineas coæquales distinctis radiis et ciclis ut ad gra
tiam
addi amplius nihil possit. Et faciat hoc quidem ad rem /
ornamenta
testudinum proculdubio dignissima / quæ alibi
passim
et apud pantheon uidemus in cauationibus formarum
posita
qui facerent non tradidere litteris. Ea nos sic efficere
aggressi
sumus labore et impensa leui. Describimus enim fu
turarum
formarum lineamenta ipso in tabulato armamenti
siue
quadrangula siue sexangula siue octangula illa quidem
sint
: mox quas uolo testudinis partes excauatas dari: eas ad
constitutam
altitudinem compleo latere crudo inducto cre
ta
calcis loco. Itaque istiusmodi ueluti tumulus per dorsum