coronas ex cinnamo in capitolio: et Augustæ quæ in pala
tiis
primario templo maximam cinnami radicem aurea pa
tera
imposuit. Apud thermum in ætholia quam Philippus
uastauit
/ fuisse in porticibus templi arma ferunt numero ul
tra
quindecim milia: et statuas ornamenti gratia ultra duo
milia
: quas omnes Philippus confregisse refert Polibius:
præter
eas quæ nomen aut effigiem haberent deorum: et for
tassis non rerum istarum magis numerus / quae rei uarietas pen
sanda
est. Apud siculos fuere qui statuas ex sale formare in
stituerunt
auctor est Solinus. Et statuam inquit Plinius effe
cit
ex uitro. Equidem istiusmodi rarissima erunt ad naturæ
atque
ingeniorum admirationem dignissima. Sed de statuis
alibi
. Apponuntur columnæ parietibus et apertionibus inter
seruntur
. Earum non habetur istic uti in porticu. Illud aduer
ti
in templis maximis quod columna ad tantam operis uastita
tem
forte non respondissent: perduxisse camurarum cornua /
quod
in eorum arcubus sagicta semidiametrum excederet ex
tertia
: quæ res etiam ad uenustatem accessit. Est enim sese
in
sublime attollens testudinatio agilior ut ita loquar / atque
explicatior. Illud hic non prætereundum censeo. In testudi
nationibus arcuum capita ad minus prolixiora semidiame
tro efficienda sunt: quantum spectantibus occupant corona
rum
prominentiæ ne medio ex templo intui possint.

Templis tectum dignitatis gratia atque etiam perpetuita
tis
maxime esse testudinatum uelim. Ac nescio quidem quo
id
fato eueniat / ut nullum ferme comperies templum cele
bre
quin ignium iniuria in calamitatem inciderit. Legimus
Cambisem quot quot erant apud ægyptum templa combu
xisse: et aurum atque ornamentum persepolem transtulisse.
Delphicum oraculum ter concrematum extitisse a tracibus
refert
Eusebius. Id etiam apud Herodotum inuenio restitu
isse
Amasim cum iterato arsisset sponte sua. Alibi legimus
per
ea tempora incensum fuisse a Phlegia quibus Fenix lit
teras
nonnullas ciuibus suis adinuenisset. Rursusque incen