pauimentum esse omni arte exsculptissimum / atque multo ele
gantissimum
/ et in primis quoad in te sit mansurum. Quare
percommoda
erit intestina sub tectis crustatio ex marmore
uitro
aut contabulata aut circumexsecta. Extimum uero pro mo
re
ueterum probabitur crusta inducta calce sigillis aspersa. In
utrisque
curabitur ut signis tabulisque apta et decentissima lo
ca
et sedes contribuantur. Et præsertim in porticu monumen
ta
rerum gestarum picturis bellissime commendabuntur. Intra ue
ro
in templo tabulas potius habere uolo pictas / quam picturas pa
rietibus
ipsis inductas: uel signis potius quam tabulis delecta
bor
: ni forte sint eiusmodi / quas Cæsar dictator ut ædem Ve
neris
genitricis ornaret duas talentis ' emit nonaginta. Et pi
cturam
ego bonam / nam turpare quidem parietem est pingere
quod
male pingas / non minore uoluptate animi contemplabor /
quam legero bonam historiam. Pictor uterque est: ille uerbis pin
git
: hic penniculo docet rem. Cætera utrisque paria et commu
nia
sunt. In utrisque et ingenio maximo et incredibili dili
gentia
opus est. Sed uelim in templis cum pariete tum et paui
mento
nihil adsit / quod meram philosophiam non sapiat. In ca
pitolio affuisse comperio leges tabulis æneis inscriptas: quibus
imperium regerent: easque cum templum arsisset: fuisse restitu
tas
a Vespasiano principe ad numerum trium milium. In limi
ne
Apollinis delii insculptos fuisse uersus memorant quibus
edocerentur
homines qua hærbarum compositione aduersus omnia
uenena
uterentur. Nos eas apponendas admonutiones duce
mus
: quibus iustiores / modestiores / frugalioresque / omni uir
tute
ornatiores / et superis gratiores reddamur. Qualia sunt
quæ
leguntur. Talis esto / qualis uideri uelis. Ama / et ama
bere
/ et eiusmodi. Maximeque pauimentum refertum uelim esse
lineis
et figuris: quæ ad res musicas et geometricas pertine
ant
: ut omni ex parte ad animi cultum excitemur. Assueue
re ueteres cum in templis tum in porticibus res rarissimas or
namenti
gratia imponere. Quale illud in templo Herculis:
qui
formicarum cornua ab indis deuecta: et Vespasiani qui