dinem parietem istic intimum attollerent quam respondeat uti
undecim
ad quattuor. Quod ipsum in quadrangulis seu tem
plis
seu quibus uis operibus testudinatis imitati plerique sunt.
Vbi tamen præter parietem habendæ hinc atque hinc ad aream
cellæ
sunt quod illic fiat spatii amplitudo sub aspectu laxior:
interdum
parietis altitudinem ad areæ latitudinem excita
runt
. Sed in rotundis non erit altitudo parietis interior ea
dem
æque atque exterior. Nam finis interioris parietis præ
stabit
primordia testudini. Exterior uero parietis pars ad
subgrundia usque tollatur conuenit. Ergo pars hæc ex tota al
titudine
testudinis quæ parietibus imposita est / partem occu
pabit
tertiam: si erit illi quidem tectum gradibus deductum. Sin
autem
fiet tectum lineis directis et displuuiatis: occupabit
tum
quidem extrinsecus paries istic altitudinem testudinis di
midiam
. Paries in templis permaxime commodus erit testace
us
: sed uestituræ ornamentis decorabitur.

De ornamento parietum sacrorum uaria uarii sensere. Apud ci
zicum fuere qui parietem delubri lapidibus ornarint tersis:
commixurasque auro solido distinxerint. In ælide ad ædem Mi
neruæ frater Phidiæ tectorium induxit calce croco subacta et
lacte
. Monumentum simandium in quo pellices louis conde
rentur
ægyptiorum reges cinxere aureo circulo ad spissitudi
nem
integri cubiti: ambitu uero cubitorum trecentorum et quinque
et
sexaginta: in quo per singulos cubitos singuli essent in
sculpti
dies anni. Hæc isti. Alii contra. Cicero Platonem imi
tatus
lege admonendos putauit suos / ut in templis spreta orna
mentorum
uarietate atque illecebris / candorem in primis proba
rent
. Tamen inquit specimem esto. Mihi quidem perfacile persua
debitur
coloris æque atque uitæ puritatem et simplicitatem supe
ris
optimis gratissimam esse: et habere in templis quæ animos
a
meditatione religionis ad uaria sensus illectameta et amoe
nitates
auertant no conuenit. Sed sic puto cum alibi publicis
in
rebus tum in sacris ædibus modo nulla ex parte ab graui
tate
discedas. Laudandus erit qui uolet parietem et tectum et