Iterato quod esset sub cimatio diuisere in modulos duode
cim: ex quibus imæ fasciæ dedere tris: mediæ quattuor: mo
dulos
uero quinque reliquos dedere fasciæ supremæ: quæ qui
dem
ilico sub cimatio sit. Fasciis sunt qui nullum dedere ci
matium: et sunt qui dederint: ex his aliqui gululam ex quin
ta
: aliqui funiculum ex septima suæ fasciæ apposuere. Com
peries
præterea in operibus ueterum lineamenta aut translata
aut
mixta ex uariis operum rationibus: quæ non usque uituperes:
sed
ex omnibus permaxime probasse uisi sunt trabem in qua
non
plus duæ adsint fasciæ: quam esse quidem doricam inter
pretor
amotis regulis et clauiculis. Hanc sic fecere. Totam
enim
crassitudinem diuisere in modulos nouem: ex quibus
dedere
cimatio modulum unum: et partem moduli tertiam bis. Sub
inde
fasciæ mediæ dedere modulos tris / et alterius insuper
moduli
tertiam. Infimæ autem fasciæ dedere modulos duos re
liquos
. Cimatium trabis istius habuit in supremo ex dimi
dia
sui spatii canaliculum cum nextrulo: ex altera rudentem:
Fasciæ quidem istic mediae datus est sub rudente pro cimatio
funiculus
ex totius fasciæ octaua: et fasciae infimae datum est
cimatium gulula ex suae latitudinis tertia. In trabem impo
suere
tigna: sed eorum capita non apparebant uti in doricis: ea
enim
resecarunt ad perpendiculum solidi in trabe: et opta effe
cerunt
tabula una perpetua: quam fasciam regiam appello. Hu
ius
latitudo tanta est: quanta est sub se trabis crassitudo. Istic
assueuere
insculpere aut uasa / et quae ad sacrificium facerent /
aut
boum capita interuallis disposita: et a cornibus pendunt
restes
pomorum et fructus. Huic fasciae regiae superapposue
re
cimatium gululam altum nihil plus quam modulos quattuor: et
minus
nil quam tris. Supra id apposuere asseres pauimenti gra
tia
prominentes quoad effecerint gradum crassum modulos quattu
or
. In eos alii insculpsere denticulos ex imitatione assium re
sectorum
: alii contiguos absque ulla interscalptura disseparatos
relinquere
. In asses posuere seu pauimentum illud sit, seu
transuersarium sedile / ex quo mutili promineant / crassum mo