dulos binos: ei lineamenta canaliculus. In pluteum / sic enim
interpretor
pauimentum distenditur: crassum modulos tris
eius
ornamentum: ouicula ducta / ni fallor / ex saxorum muta
tione
/ quæ inter pauimentum ex fultu calcis emergunt: supra
id
mutulos collocat latos æque atque tigna: crassos æque atque
pauimentum
. Et locantur singuli / ut sub se singula responde
ant
tigna: et porrigunt sese quoad promineant modulos bis
sex
: eorumque frontes ad perpendiculum præsecantur: appingi
turque
cimatium / in mutulis gulula ex moduli dimidia et quar
ta
. In spatiis autem quæ inter mutulos pendentia subapparent /
rosa
ac acanthus insculpitur. Supra mutulos frons opis ap
ponitur
: occupatque is modulos quattuor. Constat frons ex fa
scia
et cimatio gulula. Occupat. n. gulula modulum unum et
dimidium
. Istic si fastigium imponendum est opi: cornices omnes
ipso
in fastigio repetuntur: inque singulis ad angulos præfi
nitos
singulæ sui generis partes captantur / ut ad unguem per
pendiculis
respondeant: ac suis lineis conterminent. In hoc
differunt
opus fastigii a primis coronicibus / quod in fasti
gio
nusquam non apponitur: supremo loco stillicidium / id quidem
est
cimatium undula crassum in doricis modulos quattuor.
In illis autem coronicibus quæ fastigium habituræ sunt / non
apponitur
: quæ uero fastigium habituræ non sint / apponitur.
Sed de fastigiis mox. Itaque hæc dorici. Ionici quidem non im
perite
constituere altioribus columnis trabem deberi crassio
rem
: quod ut in doricis haud quidem inepte obseruabitur. Ea
re
sic diffiniendum censuerunt: ubi columna futura sit ad pe
des
alta usque uiginti: trabs fiet una ex columnæ partibus tresde
cim. Sin autem usque ad quinque et uiginti: tunc fiet crassus
trabs
ex duodecima parte longitudinis columnæ. Sin de
mum
ad triginta futura erit pedes longa columna: detur tra
bi
pars longitudinis undecima. Denique gradatione istac
cætera
deinceps habebuntur. Trabs ionica tribus præter ci
matium constat fasciis. Eam diuisere in partes nouem: ex his de
dere
cimatio partes duas. Cimatii lineamentum fuit gulula.