Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
ad rectos angulos porrigerentur.
Hic iterum peto ab his qui
hæc exscribent / et id iterum atque iterum peto / ut numeros qui re
censebuntur non figuris / sed suis integris nominibus expli
cent: quo minus uitientur erroribus.
Trabem igitur dorici
crassam effecere nihilo minus semidiametro imæ columnæ:
Adsunt in ea fasciæ tris: et sub prima superiori fascia breues
aliquæ subtenduntur regulæ: ex quibus singulis pendent cla
uiculi sex subaffixi tignorum retinendorum gratia: quorum capi
ta ex pariete ad ipsas regulas prominent: id quidem ne regre
diantur introrsus.
Totam istius trabis crassitudinem diuisere
in modulos duodecim: quibus modulis omnes quæ sequuntur
particulæ dimetiuntur.
Primae infimæ fasciæ dedere modu
los quattuor.
Proximæ huic quæ media est dedere sex.
Su
premæ autem relicti duo sunt moduli.
Atque ex modulis qui
dem sex medianæ fasciæ modulus supremus unus datus est
regulis et alter clauiculis subpendentibus.
Regularum longitu
do fuit ad modulos bis sex.
Spatia quæ inter capita regularum
pura relicta sunt / modulos patuere duos de uiginti.
In trabi
bus sunt tigna: quorum resecta ad perpendiculum capita extror
sus apparent ex moduli dimidia.
Tignorum latitudo æqua
bit crassitudinem trabis: altitudini autem addit partem sui dimi
diam quoad sit modulos bis nouem.
Per frontis altitudinem in
tignis ad perpendiculum signantur sulci tres recti æque inter
se distantes proscissi angulo normæ: quoad hiatu pateant ad
modulum unum.
Hinc uero atque hinc marginum acies detun
ditur usque uacet modulum dimidium.
Vacua inter tigna ubi est
opus elegans complentur tabulis æque latis: et imponunt ti
gna perpendiculo sui assideant in solido suæ columnæ.
Ti
gnorum uero capita ex tabulis prodeunt ad modulum dimi
dium tabulatum perpendicula cum infima condicunt fascia
trabis substitutæ.
In tabulis istiusmodi sculpuntur capita ui
tulorum / patinæ / rosæ ue et eiusmodi.
Tignis et tabulis qui
busque sua imponitur fasceola cimatii loco / lata modulos
duos.
His perfectis pluteus superapponitur: crassus mo