gulula unius moduli corticis crassitudo excauabitur cana
liculo
ad profunditatem dimidii moduli. Nextruli latitu
do
ad canaliculum pars erit quarta. In medio frontis per ca
naliculum
sculpentur frondes et semina. Partes lancis quæ
pro
frontibus capituli extant ouiculatas faciunt: et sub oui
culis
distendunt baccas. Contracturas laterum interuolutas
squamis
aut frondibus circumuestiunt. Tale igitur ionicum
capitulum
est. Corynthiorum autem capituli altitudo binos
capit
semidiametros imæ columnæ. Tota istac altitudo in
modulos
diuidetur septem. Crassitudo operculi modulum capit
unum
: reliquos occupat uas: cuius fundi latitudo est / quan
ta
in summo columna est præter proiecturas: eius labrum in
summo
æquat amplitudine sui crassitudinem columnæ infi
mam. Operculi latitudo modulos implet decem. Sed decus
santur
anguli ad modulum hinc et hinc dimidium. Aliorum
capitulorum
opercula lineis constant rectis. Corynthiorum
opercula
introrsus insinuantur / quoad distent flexitudines
inter
se quantum est in uase fundi latitudo. Operculi cima
tium ex tertia crassitudinis finietur: eius lineamenta erunt
qualia
sumis columnarum scalpis apponimus. Nextrulum et
funiculus
uestiunt uas ordinibus foliorum duobus insurgen
tibus
: et cuique ordini folia tribuunt octo. Primis foliis lon
gitudo
est ad modulos duos. Secundæ itidem sese ad modu
los
attollunt binos. Residui autem moduli dantur canalicu
lis
præsurgentibus ex foliis / et usque ad uasis altitudinem con
scendentibus
. Canaliculorum numerus sexdecim: quorum in
singulis
frontibus capituli quattuor aduoluuntur / bini in dex
trum
unico ex nodo: bini in sinistrum / altero unico nodo sese
ita
deducentes / ut extrema pendeant sub angulis operculi cocleam
imitati
. Medii aut ad mediam fronte una iunguntur capitibus
sese
quoque in anfractum implicantes. Ad hosce medios flos insi
gnis
ex uase superexcellit crassitudinem operculi non excedens.
Crassitudo labri ex uase circum apparet ubi canaliculi non