nihil præter capitulum addidere. Referunt ætruscos in basi
bus latastrum non quadrangulum / sed rotundum apposuisse: id
genus
basis nusquam in operibus ueterum inuenimus: sed hoc ad
uertimus
in templis rotundis ad porticum: qua quidem id tem
plum
circumdaretur / assuesse ueteres ponere bases latastro in
continuum
producto / ut sit uniuersis columnis perpetuus ue
luti
subiectus socius ad iustam altitudinem: quæ latastris de
beatur
. Fecere credo id quidem quod intelligerent quadrangula
rotundis
non conuenire. Vidimus et qui lineas in operculis
capitulorum
ad centrum medii templi dirigerent: quod et in basibus
quod
fecerint fortassis non redarguas: tamen non satis probabuntur.
Sed iuuabit pauca interposuisse de deorum gratia. Particulæ
ornamentorum
sunt. Fasceola / gradus / rudes / funiculus /
canaliculus
/ gulula / undula. Omnis particula lineamentum
eiusmodi est / ut sese porrigat atque promineat. Sed id quidem
uariis
lineis. Nanque fasceolæ quidem lineamentum imitatur
litteram
. L. Estque fasceola idem atque nextrum: sed est nextro
ipso
latior. Gradus fasceola est multo prominens. Rudentem
addubitaui
an hæderam nominarem: distensum quidem adhæret:
estque
eius prominentiæ lineamentum ueluti. C. littera subiun
cta
ad litteram. L. sic . Et funiculus quidem minutus est ru
dens
. Hæc aut. C. ubi inuersa subiungitur litteræ L. sic. L. C.
efficiet
canaliculum. Quod si S. littera sub eadem L. iungi
tur
sic. gulula nuncupabitur: iugulum enim hominis imi
tatur
. Sin autem sub ipsa L. adiungetur iacens et inuersa S.
sic
ex flexionis similitudine appellabitur undula. Rur
sus
particulæ istiusmodi aut puræ habentur / aut interscalptæ:
In
fasceola scalpunt conchilia / uolatilia/ et titulos etiam litte
rarum
. In gradu denticulos: quorum ratio hæc est: ut lati sint
ex
eorum altitudine ad dimidiam et cauum interuallum inter denti
culos
ex tribus habeat partes latitudinis dua s / rudentem oui
culatum efficiunt: aut interdum folio conuestiunt: et oua alii in
tegra
: alii superne decacuminata apposuere. Ex funiculo bac
cas
quasi insutas filo efficiunt. Gululam uero et undulam