thiis uero capitulis columnam octo sui crassitudines longam
substituere
. His omnibus columnis bases altitudine coæqua
les
inter se: sed lineamentis uarias substituendas putarunt.
Quid plura ? Totis fere lineamentis partium inter se dissi
miles
fuere. In columnarum tamen ratione multa ex parte con
uenerunt
. Nam columnæ lineamenta de quibus superiore dixi
mus
libro cum ionici / tum et corynthii / tum et dorici probaue
re
: et in hoc etiam conuenerunt imitati naturam / ut truncos qui
dem
columnarum in summo nunquam non graciliores habendos duce
rent
quam in ' imo. Fuere qui dixerint / crassiores in imo ponen
das
ex quarta quam in summo. Alii quod intelligerent prospectas
res
eo minores uideri / qui uno ab oculo semotiores sint: con
sultissime
idcirco prælongas columnas minus habendas gra
ciles
putarunt in summo quam æque essent breues: atque de his ita
constituerunt. Imam columnæ crassitudinem ubi ea quidem ad pe
dem
usque quindenum futura longa sit diuidendam esse in partes
sex
: atque ex his una parte abiecta reliquas quinque dandas su
premæ
crassitudini. Columnam autem a quindeno ad pedes usque
uiginti
ita esse comparandam putarunt / ut ex tribus atque decem
partibus
imi scapi undecim summo relinquerentur. A uigesi
mo autem ad pedem usque trigesimum columnas imo habendas
septem
summo sex. Inde ad pedes quadraginta ex quindecim
imæ
columnæ partibus tris atque decem / in summo relinquen
das
duas: reliquas abigendas. Demum ad pedes usque quinqua
ginta
columnam quidem ad basim fore oportere crassam octo:
ad
altum uero septem. Ea deductione deinceps ratiotinandum
ut
quo altius columnæ caput sit: eo et crassius relinquatur.
Itaque in his uniuersa conuenere. Sed nos ex operum dimen
sionibus
ista hæc apud nostros latinos non penitus fuisse ob
seruata comperimus.

Repetam igitur de columnarum lineamentis eadem fere quæ superiore
libro
transegimus: ratione tamen non eadem / sed alioquin uti
li
. Capiam quidem ex columnis quas publicis operibus pone
re
maiores soliti sint / eam quæ media sit inter maximas atque