bus maxime columnationes uariantur. Hic peto ex his qui
hoc
nostrum opus exscribant / numeros qui recensebuntur non
figuris
/ sed nominibus latinis litteris referant: uti sic / duo
decim / uiginti quadraginta et eiusmodi. non xii. xx. xl. Ca
pitula
columnis imponere docuit necessitas: ut in his trabium
trunci
iuncti assiderent. Sed habebat deformitatem rude id
et
quadratile lignum. Fuere igitur principio apud doron.
si omnia græcis credimus / qui excogitarint simile quicpiam
imitari
ad tornum: quo rotunda ueluti lanx quadrangulo sub
operculo
posita esse uideretur: hancque quod nimium pressa ap
pareret
collo paulo altiore substituto subleuarunt. Iones pro
spectis
doricis operibus lances in capitulis probarunt. Sed
lancium illam nuditatem collique adiunctionem non probarunt:
ea
re corticem arboris addidere: qui hinc atque hinc dependens
et
sese in anfractum conuoluens latera lancium conuestiret.
Successere corynthii auctore Callimacho: qui non ut illi sup
pressas
lances / sed præaltum uas foliis circumobtectum ad se
pulchrum puellæ suborta acantho hærba cum ita uestitum ui
disset
perplacuerat. Tria igitur capitulorum genera inuenta
sunt
/ quæ peritorum usus reciperet: Doricum tametsi hoc ipsum
apud
uetustissimos ætruscos in usu fuisse comperio / doricum
in qua / ionicum / et corynthium. Et quid putes esse causæ? Nu
merus
capitulorum dissimilium passim offenditur: quæ magna
cura
/ exquisita diligentia effecta sunt ab his / qui rebus nouis
inueniendis
studuerunt. Nullum tamen sese exhibet: quod me
rito
præ his comprobes: præter unum id: quod / ne quidem omina
ab
exteris accepta referamus / italicum nuncupo. Corynthio
rum. n. festiuitati adiunxit delitias ionicas: et ansarum loco
pendentes
conuolutas affixit: opus gratum et perquam ualde pro
batum
: Columnas quæ ad operis elegantiam facerent / sic insti
tuerant
. Namque doricis quidem capitulis columnas deberi eas di
xere
: quarum ima sui crassitudo septies sumpta longitudinem
sui
quæ a summo est usque ad imum æquet. Ionicis imam crassitu
dinem
capere nonam suæ longitudinis partem uoluere. Coryn