Nusquam erit breuior habenda porticus in quadrangulis templis quam
ut
integram templi latitudinem capiat: et nusquam erit latior quam
ut
sit pars longitudinis tertia. In porticibus quæ ad latera tem
plorum
sunt columnæ a parietibus cellæ spatio distabunt inter
columnii. In postico porticus quam uelis istarum ipsarum quas re
tulimus
imitabitur. Templa rotunda aut porticu circumualla
bimos
: aut tantum pro fronte porticum statuemus. In utrisque
ratio
latitudinis ex quadrangulis templis ducetur. Sed por
ticus
quæ pro fronte extabunt / nusquam fient nisi quadrangulæ:
earum longitudo aut totam intimæ areæ latitudinem capiet: aut
cedet
ex octaua: aut demum fiet nusquam breuior quam ex quarta.
Apud ad templum gradibus conscendebatur cen
tum. Apud ebreos ex lege patrum Sit inquit uobis una prima
ria
et sacra ciuitas loco opportuno et commodo. In ea struito
templum unicum: altare unicum ex lapidibus non manu dolatis
sed
collectitiis albentibus et nitidissimis. Accessus ad tem
plum
sit non per gradus. Vna enim gens uno censensu et insti
tuto
religioni dicata uno erit deo tuta et munita. Horum
utrumque
non probo. Illud. n. ab usu et commoditate alienum est:
eorum præsertim qui templa frequentes petent: uti sunt uetulæ
atque
imbelles. Hoc alterum a templi maiestate uehementer alie
num
est: quod alibi uidimus ex proxima patrum nostrorum
ætate
astructa sacra: quibus pro foribus ad limen gradus con
scendas
aliquos: et unde rursus totidem ad sacri pauimen
tum
gradibus descendas / non dicam ineptum fuisse institurum:
sed
cur instituerit nescio. Mea quidem sententia aream porti
cus
et templi totius / quando id ad dignitatem uehementer faci
at
/ exaggeratam atque a cætero urbis solo extantem esse opor
tet
. Sed quemadmodum in animante caput / pes: et quale
cumque
uelis membrum ad cætera membra atque ad totum
reliquum
corpus referendum est: ita et in ædificio maxi
meque
in templo conformandæ uniuersæ partes corporis sunt:
ut
inter se omnes correspondeant: ut quauis una illarum
sumpta
eadem ipsa cæteræ omnes partes apte dimetiantur.