Sin autem circum aream plura posueris tribunalia: licebit ea
quidem
quæ pro lateribus sunt æque pari facere amplitudi
ne
: atque ipsum est tribunal primarium. Sed malim dignitatis
gratia
primarium id esse grandius reliquis ex duodecim. Hoc
et
interest in quadrangulis: quod si omnibus lateribus fiat
primarium
tribunal coæqualibus non improbabitur: in alteris
uero
lineæ a dextra in sinistram ductæ duplam habeant longitu
dinem
oportet earum / quæ in recessum protendantur. Parietum
pars
solida hoc est ossa ædificii / quæ in templis apertiones
plurium
tribunalium disseperent / fient ut sint nusquam minus quam ex
quinta
latitudinis interuacui: nusquam ampliora quam ex tertia:
aut
ubi occlusissima uelis esse ex dimidia. Rotundis autem
areis si numerus tribunalium erit. vi. facies / ut intercapedi
nes
istiusmodi hoc est ossa et solidum parietis sibi habeant
apertionis
dimidiam. Sin autem octo aderunt apertiones / tunc fa
cies
ut habeant hæc præsertim in templis maximis æquam tribu
nalibus
latitudinem. Sin autem erit numerus angulorum pluri
mus
/ fiet ex tertia tribunalis. Nonnullis in templis hinc atque
hinc
uetusto ætruscorum more pro lateribus non tribunal: sed
cellulæ
minusculæ habendæ sunt: eorum hæc fiet ratio. Aream
sibi
sumpsere: cuius longitudo in partes diuisa sex / una sui
parte
latitudinem excederet: ex ipsa longitudine partes da
bant
duas latitudini porticus / quæ quidem pro uestibulo tem
pli
extabat: reliquum diuidebant in partes tris: quæ trinis cel
larum
latitudinibus darentur. Rursus latitudinem ipsam templi di
uidebant
in partes decem. Ex his dabant partes tris cellis in
dextram
: et totidem tris cellis in sinistram positis. Mediæ ue
ro
ambulationi quattuor relinquebant. Ad caput templi unum me
dianasque
ad cellas hinc atque hinc aliud tribunal adigebant. Pa
rietes
pro faucibus cellarum efficiebant ex quanta uacui interualii.

Hactenus de intimis areis. Porticus quidem ad tem
pla
quadrangula erit aut pro fronte: aut item pro fronte
atque
etiam in postico: aut cellam circum obfulciet. Qua
parte
tribunal prodeat / porticus non adiicietur pro fronte.