diametris utram uelis diuidemus binas in partes coæquales.
Inde a puncto istic diuisionis ad sublime caput alterius dia
metri
lineam rectam uia obliqua adducemus. Hac igitur ex
linea
sic ducta si ademeris quantum est quarta totius diame
tri
pars / quod illic reliquum residebit / id erit areæ latus de
cangulæ. Adiiciuntur templis tribunalia: sed aliis plura / aliis
pauciora
. Quadrangulis. n. templis nusquam ferme nisi unicum
idque
ad caput intimum ponetur: ut ingredientibus ilico ad ia
nuam
sese e regione offerat. Aut si demum in lateribus etiam
adiicientur
/ id in cis quadrangulis areis fiet non indecenter:
quæ
duplo sint longiora quam lata: atque lateribus quidem ipsis
apponentur
haud plura quam singula: uel siquid iuuabit pluri
ma
adiecisse: conueniet sint numero impari. Rotundis areis
atque item / si ita licet loqui / multangularibus percommode tri
bunalium numerus adiicietur. Pro numero. n. lacerum aut sin
gulis
lateribus singula adiicientur tribunalia: aut alterna
tim
latus hoc immune relinquetur: alterum proximum dabitur
tribunali
. Rotundis percommode adiicientur sex aut eadem
octo
tribunalia. In areis plurium laterum curandum est ne sint an
guli
inter se non mutuo compares et conformes. Rursus tribu
nal
aut erit rectangulum / aut erit ductum ad emicicli ambi
tum
. Quod si erit tribunal unicum habendum ad caput templi:
id
i primis probabitur: cuius sinus ad emiciclum finiatur.
Proxime accedet quadrangulum. Verum ubi confertus tribuna
lium numerus affuturus erit / illic ad uenustatem faciet / si qua
drangula
emiciclis miscebuntur situ alternato: et fronti
bus
mutuo respondentibus. In tribunalibus apertio faucium
sic
constituetur. Nanque cum erit quidem unicum haben
dum
tribunal in areis quadrangulis / diuidam templi latitu
dines
in partes quattuor: exque his dabo faucibus tribunalis
duas
: Aut si spatio ampliore delectabimur / diuidam latitu
dinem
in partes sex: exque his dabo apertioni partes quattuor.
Sic enim quæ adhibenda sunt columnarum ornamenta fene
stræque
et eiusmodi commodissime suis locis coaptabuntur.