athenas in arce: quale ue apud romam in capitolio. Habue
re
etiam florente urbe opertum paleis et culmo. Sic. n. pristinam
illam
patrum parsimoniam exprimendam ducebant. Sed cum regum
cæterorum
que ciuium opulentia suasisset: ut se urbenque suam ædifi
ciorum
amplitudine honestarent: turpe uisum est ædes deorum ulla
pulchritudinis
laude a tectis mortalium superari: breuique ad
id
progressa res est: ut in frugalissima urbe unius templi fun
damentis
Numa rex libras argenti quatercentenas decies ero
garit
. Cuius principis institutum dum prospexit dignitati
urbis
/ dumque id tribuit deorum uenerationi: quibus omnia debe
mus
/ uehementer laudo. Tametsi fuit quidem apud nonnullos
qui
sapientes habiti sint opinio: ut superis templa fieri non
probarint
. His auctoribus Xerses inflammasse templa græ
ciæ dicitur quod parietibus includerent deos: quibus omnia de
beant
esse patentia: quibus ue ipse mundus pro templo sit.
Sed redeo ad institutum.

Tota in re ædificatoria nihil est: in quo maiore sit opus in
genio
/ cura / industria / diligentia / quam in templo constituendo atque
exornando
. Sino illud quod templum quidem bene cultum et bene
ornatum profecto maximum et primarium est urbis ornamentum.
Deorum equidem certe est diuersorium templum. Quod si regibus
et
magnis utris hospitibus ædes ornamus: lautissimeque ap
paramus
: quid superis immortalibus faciemus? quos quidem
adesse
uocatos ad sacrificium / et nostras audire preces suppli
cationesque
uolumus? Sed ne curent quidem superi caduca hæc
quæ
homines facient plurimi a nitentium puritate et numinis
ueneratione moueantur. Proculdubio ad pietatis cultum plurimum
interest habere templa quæ animos mirifice delectent detineantque cum
gratia
atque admiratione sui. Pietatem ueteres tum demum coli
asseuerabant / cum templa deorum frequentarentur. His de rebus
uelim
quidem templo tantum adesse pulchritudinis / ut nulla
species
ne cogitari uspiam possit ornatior: et omni ex parte ita
esse
paratum opto: ut quae ingrediantur stupefacti exhorrescant
rerum
dignarum admiratione: uixque se contineant / quin