ritas frontis ultro contumax et quasi minitabunda perstabit.
Velim tamen lapides ita iunctos esse ad angulos lineasque
mutuas
/ ut astructa nusquam hiatibus dehonestentur. Id commo
dissime
assequemur regula dorica: cui similem oportere legem
esse
aiebat Aristoteles. Ea. n. erat plumbea flexibilis. Nam
cum
haberent illi quidem apud se lapides præduros et intra
ctabiles
impensæ ac labori parcentes non ad rectos angulos do
labant
glebas: sed incertis ordinibus / uti se quisque cubilia ca
peret
apponebant: ea re quod circumferre lapidem quoad locos
idoneos
et sedem aptam captasset / laboriosissimum esset: flexi
bilem
huiusmodi regulam appingebant: angulunque lateraque iun
gendi
lapidis concingebant: et obflexa pro norma utebantur:
qua
structorum lapidum interuacua prætentarent: usurparentque
locos
/ ubi copulandum lapidem confirmarent / atque deinceps in
tersererent
. Tum et uenerationis gratia intra pomeria et pro
muris
uelim patulam circumscribi uiam / sacrarique publicæ li
bertati
: quam quidem ne fossa. ne pariete / ne septo / neue ar
busto
quidem homo quiuis impune compediat.

Venio ad templa. Primos templorum conditores fuisse compe
rio
Ianum patrem in italia. Ideoque ueteres assuesse in sacrifi
ciis
perpetuo præfari Iano deo. Sunt qui louem apud cretenses
primum dicasse templa ferant: eaque re Iouem deum inter eos
qui
coleretur primarium putari. Apud phoenices Vsonem
primum simulacra igni uentoque erexisse: et templa struxisse præ
dicant. Alii Dyonisium cum apud indos peragraret: et nullæ
tum
primum per eas regiones essent urbes / constitutis a se op
pidis
adiecisse templa / et certos tradidisse cultus religionum.
Alii in achaia Cecropum primum Opi: et archadas primos Io
ui templa extruxisse affirmant. Isim quoque quam eandem legi
feram deam nuncuparunt / quod prima ex deorum genere uiuere legi
bus
suis instituerit / templum Ioui et Iunoni parentibus prin
cipio
fecisse: sacerdotesque decreuisse referunt. Quale autem
apud
quosque per eam posteritatem fuerit templum non sa
tis
constat: Mihi quidem facile persuadebitur fuisse quale apud