Benemoratam et bene constitutam rem p. lege cauisse opor
tere
aiebat Plato: ne exterarum gentium deliciæ in urbem com
portarentur
: neue ciuis quiuis natu minor annis. xl. pere
gre proficisceretur. Et qui hospites uirtutis gratia in urbem
conuenissent
: cum ad tempus bonis essent imbuti discipli
nis
: ad suos remitterentur. Id quidem quod istiusmodi pe
regrinorum
contagiis fiat: ut ciues ueterem patrum parsimo
niam
in dies dediscant: et priscos mores odisse incipiant: ex
qua
una maxime re urbes reddantur deterrimæ. Epidauros
refert
Plutarchus quod suos ciues illiricorum commerciis fieri im
probos
aduertissent: et meminissent malis moribus res no
uas
ciuitatibus excitari: id ueriti ex omnium ciuium multi
tudine
unum in singulos annos eligebant imprimis grauem
et
circumspectum: qui ad illirios accederet: et quæ quisque suo
rum
mandasset mercaretur atque contraheret. Demum in hac
sententia
periti omnes sunt: ut iubeant omnino curam ha
bendam
per quae diligenter / ne quid ciuitas aduentitiorum admix
tione
uitietur. Non tamen eos imitandos duco: qui omne
genus
hospitum excluderent. Apud græcos ex uetere more
populis
non confederatis alioquin tamen non inimicis si quan
do
armati ad se appulissent asseuerant neque intra urbem re
cipere
/ neque per inhospitalitatem adigere: sed ab pomeriis sta
tuebant
non longe forum uenalium quo se reficerent aduenæ /
si
quid usui poscerent :et ciues a periculi suspitione essent im
munes
. At mihi quidem carthaginenses probantur. Neque enim
non
recipiebant hospites aduenas: neque illis omnia cum ciuibus
uolebant communia Cætera patebat in forum uia exteris.
Verum ad secretiora urbis / ad nauilia et eiusmodi ne aspectus
quidem concedebatur. Nos hinc moniti ita urbis aream partie
mur
: ut non modo sua peregrini habeant distincta diuersoria si
bi
apta: ciuibus non incommoda: uerum et ciues etiam ipsi apte com
modeque
inter sese pro cuiusque officio et dignitate habitent.
Ad urbis quidem gratiam perquam egregie faciet: si uariæ fabrorum
officinæ
uarios uicos et regiones sibi occupabunt locis ido