locata. Platoni ager et area probabatur distincta classibus
duodecim: et in singulis singula templa sacella ue constitue
bat
. Nos et compitalia et minorum etiam iudicum sedes / et
præsidia
/ et curricula / ludorumque spatia adiiciamus: et
si
qua demum cum his conueniant: modo ager quaque uersus
tectorum
copia florescat. Atqui urbium quidem aliæ maximæ
aliæ
minores: uti castella et minuta oppida. Est apud pri
scos
scriptores opinio: urbes in plano positas minime uetu
stas
esse: et idcirco minus habere auctoritatis. Longe enim
post
diluuium conditas interpretantur. Sed certe urbibus pla
na
et aperta: castellis autem ardua et difficiliora magis con
ducunt
ad gratiam atque amoenitatem. In his tamen mutua
uelim
esse hæc: ut plana leuissimum in tumulum sese attol
lant
munditiæ gratia: et montana complanatam æquabilemque
sibi
occupent aream / uiarum ædificiorum que causa. Capuam urbem
Cicero uisus est urbi romæ præposuisse ea re quod suspensa col
libus
et conuallibus interrupta non esset: sed patula atque per
æquata
. Apud pharum insulam condere urbem destitit Ale
xander loco alioquin munito et percommodo quod spatio su
turam
non amplissimam intellegeret. Ne illud quidem hic
prætereundum
censeo: insigne urbis ornamentum extare
ubi
sic ciuium copia. Tygranem legimus cum tygranoceram
urbem
conderet / coegisse maximam uim honestissimorum et
splendidissimorum
hominum: ut in eam cum fortunis omni
bus
conuenirent / posito edito quæ qui eo loci non compor
tassent
alibi inuenta fisco ascriberentur. Idipsum quidem uel
sponte facient finitimi / atque item exterarum: gentium mortales :
ubi
se istic uitam cum saluberrime / tum et lautissime inter frugi
et
bene moratos agere putent. Sed praecipuum urbibus orna
mentum
afferent ipsa uiarum et fori et deinceps operum singulo
rum
situs / ductus / conformationes / collocationes: ita ut pro
cuiusque
usu / dignitate commoditate omnis recte parata et di
stributa
sint. Nanque amoto quidem ordine nihil prorsus erit
quod
sese aut commodum aut gratum aut dignum præstet.