EM AEDIFICATORIAM CONSTA
re
partibus diximus / et partium alias quidem
esse
: quibus omne ædificiorum genus quale
cumque
ipsum sit contineatur: uti est area / tectum
et
eiusmodi. Alias autem esse quibus ædifi
cia
ipsa differant inter se. De illorum ornamen
tis
hactenus recensuimus quantum ad institutum pertinere
uidebatur. Nunc de his alteris dicendum est. Habebit quidem
hæc
disquisitio utilitatis tantum: ut ea ne pictores quidem
uenustatum
exquisitissimi sectatores ullo pacto sibi caren
dum
esse affirmaturi sint. Habebit etiam iucunditatis quo
ad
non dico plus legisse non poeniteat. Sed uelim non im
probes
/ si nouis propositis finibus nouis primordiis rem ag
grediemur
. Primordia quidem aditusque ex diuisione et per
scriptione
annotatione ue partium ex quibus tota causa con
stet
rectissime panduntur. Nam ueluti in statua ære auro ar
gentoque
mixtis conflata aliud faber ex pondere considerat:
aliud
fictor ex lineamentis: aliud alii fortassis quærent. Ita
et
nos alibi partes hasce rei ædificatoriæ ita distribuendas di
ximus
: ut ordinem satis aptum atque expeditum præbuerint re
censendi
quæ illic ad eam rem facerent. Nunc partionem præfi
niemus
eam: quæ potissimum uenustati decorique ædificiorum
satisfaciat magis quam utilitati ac firmitati. Tametsi istiusmo
di omnes laudes ita inter se conueniant: ut in qua re aliquid
horum
desideres: in ea quidem et cætera non probentur. Aedi
ficia
igitur alia publica alia sunt priuata. Tamen et publi
ca
atque item priuata aut sacra quidem sunt aut profana.

De publicis ædificiis prius dicam. Vrbium moenia uete
res
summa religione statuebant et numini dicabant / in cuius
tutela
futuri essent. Neque ulla quidem hominum ratio
ne
arbitrabantur posse mortalium res satis a quoquam mo
derari
: quin inter homines contumelia atque perfidia uersa
rentur
: semperque uel suorum negligentia uel finitimorum