necesse est. Trabis in expeditis non continuus per frontem
parietis
extendetur: sed interserabitur ad pares angulos et
libellam contra columnas: ut illic prorumpentia ex pariete capita
intimorum
trabium ad singula columnarum capitula carpenda
protendantur
. Coronæ quæ trabem parietis ornant etiam por
recta
istiusmodi capita circumornabunt. In prominentibus
autem
licebit utrum uelis aut perpetuo trabe et coronis non in
terruptis
toto ædificii ductu uti aut etiam expeditorum rationes
imitari
simulata intimorum trabium eruptione ac prominentia.

Diximus de ornamentis quæ ad eas partes ædificiorum perti
neant
: in quibus omnia conueniunt ædificia: de his uero in
quibus
non conueniunt dicendum erit in proximo libro: Nam
hic
satis habet amplitudinis. Sed cum hic liber ea sibi sumpse
rit
disquirenda: quæ ad istarum partium ornamenta pertineant:
nihil
idcirco negligatur: quod quidem ad eam rem conferat.
In tota re ædificatoria primarium certe ornamentum in co
lumnis
est. Nam et una plures appositæ porticum parietem
omneque
apertionis genus ornant: et simplices utique non inde
coræ
sunt. Triuia enim theatra plateas honestant: trophea
seruant
/ monumento sunt: gratiam habent: dignitatem affe
runt
. Difficileque dictu est quantum in ea re quod esset elegan
tissima
ueteres impensæ coniecerint. Alii enim minime con
tenti
pario numidico alabastroque marmore et eiusmodi etiam
artificum
prestantissimorum adiecere manum: fecereque ut essent
refertæ signis et imaginibus: quales in templo ephesiæ Dia
fuisse ferunt numero plus centum uiginti. Alii bales et
capitula
ænea atque inaurata addidere: qualia in porticu ro
duplici: quam quidem in Octauii consulatu eius qui de
Persio triumphauit statuerunt: alii totas columnas æreas. alii
argento uestitas reddidere. Sed ista prætereantur. Tereces
esse
columnas oportet omnino et tornatiles. Comperio Theodorum
quendam
et Tholum architectos in eorum officinis passe turbines
apud
lemnum: et illic pendentes columnas ita librasse: ut puero
circumagente tornarentur. Græca historia. Hoc sit ad rem.