attollerent. Prudenti sane consilio. Nam patebat usus machi
narum
expeditior: et perpendicula liberiora captabantur.
Ad perpendiculum columna statuetur sic in base / et ima in
columna
: et in summo centra circulorum notabuntur. In cen
tro
basis acus ferreus plumbo affirmabitur. Centrum uero
imæ
columne perforabitur / quoad acum extantem ex basi in
tra
se concipiat. Supra uerticem machinæ annotabitur pun
ctum
: a quo perpendiculum in medium cadat basis acum.
His paratis non erit difficile pellere summum columnæ sca
pum
: ut sui circuli centrum puncto annotato substituar ex
perpendiculo
. Didici ex ueterum operibus complanari posse
marmora
teneriora iisdem ipsis ferramentis: quibus et ma
teria
abradatur. Illud etiam obseruarunt / ut rudes adhuc la
pides
astruerent solis dolatis capitibus lapidum et labris:
quæ
in opere mutuo iungerentur: obstructo uero ex opere
postea
quod rude aderat dedolabant atque leuigabant. Credo
id
quidem: ut periculis machinarum quam minimum possent
impensæ
committerent. Grauius enim dispendium ex terso
et
plane absoluto lapide accepissent / si casu aliquo diffractum
fuisset
quam ex incohato. Adde quod temporibus consultissime pro
spiciebant
. Aliud enim tempus est operis astruendi: aliud
uestiendi
atque expoliandi. Affictorum operum duo sunt ge
nera
. Vnum quod ita adhæret parieti / ut quota sui pars in
terlateat
/ et quota promineat ex pariete. Aliud quod totis
columnis
ex pariete solutum exit: et porticum imitari uo
luisse præ se fert. Illud ea re prominens: hoc expeditum nun
cupetur
. In prominentibus erunt columnæ aut rotundæ aut
quadrangulæ. Prominere oportet rotundas ne plus / ne item
minus
semidiametro. Quadrangulas ne plus parte sui late
ris
quarta / ne minus sexta. In expeditis columnæ nusquam plus
quam totis basibus et parte amplius quarta secedent a pariete:
nusquam
minus quam ut tota columna et basis exeat ex parie
te
. In his autem quæ totis basibus et quarta secederint
quadrangula
ex pariete columna prominens respondeat