admixta creta albenti. Claui ex ære minus conferuescunt:
leduntque minus erugine. Plumbum stercore allitum uitia
tur
. Idcirco prouidendum / ne stationes habeant, quibus se
se
apte recipiant aduolantes: aut densior illic materia substi
tuenda
est: ubi stercus cadens accumuletur. In summo ad tem
plum
Salomonis refert Eusebius catenas extenderant: qui
bus
uasa penderent ænea. cccc. quorum sonitu alites fugaren
tur
. In tectis quoque ornantur fastigia et stillicidiorum labra et
anguli
. Apponuntur enim pilæ / flores / statuæ / bigæ / et eiusmodi
de
quibus membratim dicemus suo loco. Nunc quod quidem to
tum
genus istiusmodi ornamentorum complectatur amplius nihil
occurrit
: nisi ut aptis locis quæque operi condicant apponatur.
Apertionum ornamenta plurimum operi afferunt iucundita
tis
atque dignitatis. Sed habent difficultates et graues et mul
tas
: quibus non nisi magna artificis diligentia et graui im
pensa
prouideatur. Lapidibus enim indiget uastis / integi is/
comparibus / elegantibus / raris: que omnia neque facile inue
nientur
/ neque tractantur / diriguntur / dolantur / componun
tur
penitus ad arbitrium. Negasse architectos aiebat Cicero
columnas posse ad perpendiculum statui: quod ipsum cum fir
mitatis
causa tum etiam uenustatis gratiam in apertionibus omnino neces
se
est. Sunt et alia incommoda: sed omnibus quoad ingenium vale
bit
prouidebimus. Apertio natura sui peruia est: sed interdum
paries
parieti quasi pellis uesti affulcitur: quoddamque fingitur
apertionis
genus non paruum: sed perclusum obiecto pariete: quod
quidem
no inepte ea re affictum nuncupabitur. Hoc genus
ornamenti uti et cætera pleraque omnia ornamenta corroboran
di
opis et minuendæ impensæ gratia a fabris tignariis primo
inuentum est. Id lapicidæ imitati egregiam operibus uenustatem
attulere
. Quiduis horum pulchrius erit / si habebit ossa inte
gra
unico ex lapide. Proximum erit / cum ita cunctas habebit
partes
: ut non appareat ubi iunctæ sint. Veteres maximos
columnarum cæterorumque ossium lapides etiam affictis apertioni
bus
prius erigebant: inque suis basibus statuebant quam parietem