Habet et tectum suas contignationum / testudinationum et
subdiualium
crustationum delitias atque uenustates. Extant
in
hanc usque diem ad porticum Agrippæ contignationes æne
is
trabibus pedum quadraginta: opus in quo nescias impen
sam
ne magis an artificis ingenium mirere. Cedro tectum
ephesiæ Dianæ annos stetisse per multos alibi retulimus.
Salaucem colchorum regem habuisse uicto Sosostre ægyptio
rum rege trabes aureas et argenteas meminit Plinius. Tum
et
uisuntur templa marmoreis tabulis operta: quales ad tem
plum
hierosolimarum fuisse referunt amplissimas summo nito
re
candentes: ut a longe id rectum intuentibus niueus esse ui
deatur
mons. Catulus primus tegulas romæ æneas capitolii
inaurauit
. Subinde pantheon romæ æreis opertum squamis
inauratis
fuisse comperio. Et Honorium Pont. maximum
eum
/ cuius tempestate Maomet nouam ægyptiis lybiaque re
ligionem
et sacra instituit / basilicam petri tabulis totam ope
ruisse
æneis. Germania tegulis uitreatis nitet. Plumbo pas
sim
utimur: opus quidem ad diuturnitatem aptum: atque in
primis
ad gratiam: neque impensa non moderatum est: sed in
eo
hæc sunt incommoda. Nam si cementitio applicabitur
operi
/ illic quod non subrespiret: sed succensis quibus incum
bat
lapillis plus satis aestuans feruore solis colliquescit. Fa
ciat
hoc ad rem / quod experiri licet. Plumbeum uas igne
non
liquabitur: si plenum sit aqua: iniicito calculum: ilico
colliquefiet contactu / ac perforabitur. Accedit quod istic ubi
non
habeat crebros et admodum firmos captus: quibus lami
contineantur: facile uentis abstergitur. Accedit etiam quod
breui
salibus calcis uitiatur atque exeditur: ut materiæ nimi
um
tutius committatur: ni forte ignes metuas. Sed illic quaque
incommodo
sunt claui præsertim ferrei: quod sole uehementius
quam calculi ipsi inferuescant/ et rubigine circumrodant. Ansas
et
acus idcirco testudinatis oportet plumbeos: quibus lamiæ
tegularum
candenti ferro assolidentur. Oportet et opus sub
instratum
reddere leui oblinimento ex cinere salictarum loto