ronem ferunt. In hoc differunt quod in circumexectis quam maiu
sculas
possumus tabellularum partes adhibemus. In tessellu
latis quadrata minutalia fabis non maiora immittuntur quo
enim
intra minutiora sunt: eo splendoris scintillas diffusius
referunt
. Tessellularum superficiebus uarias in partes accep
ta
lumina reiicientibus: differuntque quod illis affigendis com
modior
gummarum pultis est: his uero tessellulatis utilior est
calx: cui tyburtini lapidis farina tritissima immixta sit. Sunt
qui
operi tessellulato calcem iterum at quod iterum allutari aqua
feruenti
iubeant: quo salis ardoribus exuta mollior et len
tior
sit. Rota uideo circumexectorum operum præduros lapil
los
fuisse delimatos in tessellulatis. Aurum uitro appingitur
calce
plumbi qua nullum fit fluidius uitrum.

Quæ de crustationibus diximus omnia ferme ad opus paui
menti
/ de quo dicturos polliciti sumus faciunt: præter id quod
neque
pictorias neque adeo insignitas crustationes recipiunt.
ni forte pro pictoriis illud ueniat quod pultem uariis colo
ribus
inficere possumus: et spatiis circumseptis limitibus
marmoreis
ad picturæ imitationem fundere. Inficitur rubri
ca
usta testa silice et ferri fece et huiusmodi pauimentis cru
statis
cum sicuerint opus dispumabitur. Id fit sic. Siliceus
lapis
aut potius plumbum pondo quinque supplanata superfi
cie
funiculis horsum istorsum trahitur retrahiturque per pa
uimentum
spansa harena asperrima atque aqua quoad raden
do
bellissime leuigetur. Non leuigabitur nisi tessellularum
anguli
et lineæ sint conformes. Quod inductum sit oleo præ
sertim
linaceo perfusum uitream acquirit cutim. Amurca per
fundere
commodissimum: tum et aqua in qua extincta sit
calx uehementer conferet si iterum atque iterum asperseris. In
his
omnibus quæ recensuimus uitabitur eiusdem coloris et
formæ
nimium crebra et uno in loco plus satis conferta et
perturbate
compuncta copia uitabitur et coniunctionum hiatus:
omnia
ad unguem componentur atque delicabuntur: ut cun
ctæ
partes operis æqualiter sese absolutas præbeant.