picam in primis probasse scribit Plinius: indicam proxime
accedere
: sed molliorem esse ægyptiam: itidem præstare no
stris
. Ex quodam tamen adriatici maris uado repertam fe
runt
/ qua ueteres uterentur. Nos ex littoribus puteolanis ha
renam
colligimus huic operi non in postremis utilem. Ex
quouis
torrente angulosa harena sumpta utilis est. sed quo
crassior
quidem est: eo laxioribus segmentis terit / et acrius
rodit
. Quo autem leuius delimat: eo polituræ proximior
est
. Expolitio ab extremis limis incipit: desinit in id quod
potius
lingit quam rodit. Thebaica fricandis et poliendis mar
moribus
probatur. Laudant et cotes: smirillum appellant
lapidem
: cuius farina nihil præstabilius. Et pumex postre
mis
delinimentis perutilis est. Stagni perusti spuma / ustaque
cerusa / et tripolea imprimis creta et generis eiusdem quouis
modo
in minutissima corpuscula athomis pusilliora eademque
mordentia
conterantur utillima sunt. Tabulis continendis
si
erunt illæ quidem crassæ clauiculi aut marmorei promi
nentes
captus adinterfigantur parieti: subinde nudæ tabulæ
applicentur
. Sin autem erunt tenuiores post secundas hare
nationes
calcis loco cæra / pix / resina / mastix : et gummarum
omnis
numerus confuse colliquefactus adhibeatur: sensimque
concalefiat tabula: ne repentina ignis molestia crepet. Po
nendis
tabulis laus erit: si ex earum expaginatione ac serie
aspectus
concinnitas referetur. Maculæ enim maculis et colores
coloribus
, et talia talibus coaptanda sunt: ut alter alteri mu
tuo
praestet gratiam. Veterum perplacet astutia: qui quidem pro
ximiora
oculo nitidissima expolita reddebant. In his autem
quæ
distantes et in altum erant futuræ parcebant labori. Quin
et
locis aliquibus ne leuigatas quidem apponebant: quod eo uix
curiosissimi
recognitores inspectaturi essent. Circumexse
cta et tessellulata in hoc conueniunt: quod in utrisque picturam
imitamur
uariis lapidum / uitri / concharum ue coloribus ap
ta
quadam explicatione compactis. Conchas margaritarum
secare
et immiscere crustationibus primum instituisse Ne