gora et astum aeris inducta / præsertim cutis ultima repen
te
inscabrescet. Porro crustationum aliæ inductæ: aliæ ad /
actæ
. Inducitur autem gypsum aut calx. Sed gypsum non
nisi
siccissimo est in loco utile. Crustationibus quibusuis
ex
uetere pariete suffusa inimica est humiditas. Adigitur
et
lapis et uitrum et huiusmodi. Inductarum crustationum
sunt spes: albaria / pura / insignita / pictoria. Adactarum
autem
: obtabulata / circumexecta / tessellulata. De indu
ctis
prius. Calx sic parabitur exuberatim et pura aqua oper
to
in lacu diu macerabitur. Inde ferro non secus atque ligna
dolentur
asciabitur. Maceratæ signum erit / ubi inter ascian
dum
calculi ferrum non offenderint: tertium ante mensem
non
satis etiam maturam putant: lentam et ualde glutino
sam
esse oportet quam probet. Nam si ferrum exierit siccum
indicio
erit euanidam esse et siticulosam. Cum harenam aut
quid
tunsum immiscueris diu et uehementer atque iterum diu
subagitato
: etiam rursus subuersato quoad quasi spumescat.
Eam ueteres qua ultimam cutim inducturi erant mortario
compinsabant: temperabantque ipsam hanc mixturam ut fer
rum
non detineret dum induceretur. In iam inductam sub
arescentem
atque adhuc subuirentem altera inducetur: cu
rabiturque
ut tenore uno simul omnes cutes inarescant: leui
bus
planatoriis et bacillis uerberatas crustationes dum uirent
densantur. Vltima cutis in puro albario diligenter perfri
cata splendorem dabit speculi: eandemque factam penitus sic
cam
si unxeris cæra et mastice modicoque oleo una collique
factis
: et sic unctum parietem carbone ignito ex pelui con
calefeceris
ut unguenta combibat: uincet marmora nitore.
Nos experti sumus crustas eiusmodi rimis euadere immu
nes
/ si inter inducendum ilico apparentes fixuras manipu
lis
uirgultarum ibisci sparti ue crudi castigaueris. Quod si
per
caniculam aut loco æstuoso inducturus lis / tundito et mi
nutissime
concidito rudentes uetustos / et pulti commisceto.
Tum et leuigabitur quidem bellissime / si sapone albo tepen