sunt. Nam si erunt ultimæ quidem et supremæ acres ut sic
loquar
mordicaces parietum quales esse quidem primas opor
tet
/ acrimonia sui crebris rimulis interfundentur sicciscen
do. Sin autem erunt primæ illæ molliores: quales esse ulti
mas
oportet: non compræhensabunt tenaci morsu parietem:
sed
desciscent. Quo plures erunt harenationes: eo illustrius
leuigabitur
. et contra uetustatem solidiores perseuerabunt.
Vidimus apud antiquos qui usque nonam superaddiderint
harenationem. Harum primas omnino esse oportet asperrimas
ex
harena fossili et testa non ualde tunsa sed glandulosa ad
crassitudinem
digytorum / interdum usque palmum. Mediis
tunicis
harena fluuiatilis commodior / quod minus findatur.
Hasce item esse asperas oportet. Nam leuigatis superaddita non
adhærent
. Vltima omnium erit nitidissima marmorata: hoc
est
cui pro harena sit tunsus lapis candidissimus. Hanc ul
timam
partem crassam ponere semidigytum sat est. Aegre
enim
siccatur si crassior adiungitur. Vidimus qui parsimo
niæ
gratia extremam cutim corio calciamentorum non crassio
rem
superextenderint. Mediæ harenationes prout his aut illis
proximiores
sunt deinceps moderabuntur. Venæ quædam
alabastro
tralucido persimiles lapideis montibus inueniun
tur
: quæ neque marmor neque gypsum / sed inter utrumque sint
natura
sui admodum friabiles. Is lapis tunsus et pro hare
na
mixtus splendentes marmorei candoris scintillulas mi
rifice
referet. Visuntur passim crustationum continendarum
gratia
claui parietibus affixi: ætas docuit æneos præstare.
Perplacet qui clauiculorum loco inter iuncturas ordinum per
parietem
factis minutis foraminibus extantes glebusculas si
liceas
confixere malleolo nimirum ligneo. Murus quidem quo
erit
recentior / quo ue asperior / eo harenationes densius con
tinebit
. Ergo si inter astruendum et dum uiret opus primam
quamuis tenuem harenationem induxeris captus præstabit su
perinducendis
tenaces et indelebiles: post haustros commo
dissime
omne crustationis opus inducetur: per boream et fri