cui uincula machinarum commendentur: si tale non aderit pon
dus
: clauum ferreum tricubitum ualidum infigito funditus
in
solum densatum / aut transuersis truncis obfirmatum ad ex
tremum
claui caput / quod ab solo emineat / uincla aduolui
to
trallearum atque erganæ. Si autem erit solum harenosum pro
sternito
trabes prælongos integros: in quibus uada coapten
tur
: et capitibus uincla ad clauum alligato: Dicam quod im
periti
non assentiantur: ni totam rem intellexerint: duo si
mul
commodius trahentur per planum pondera quam solum unum.
Id fiet sic moto primo pondere usque ad extremum substrati
uadi
caput impediam: id cuneolis quoad præfirmatum hære
at
: et machinam quam secundum pondus trahendum sit: huic
ita
compedito accingam: fiet ut eodem uado per pondus sed
mobile
ab altero pari sed refirmato peruincatur. Si in altum
trahendum
erit pondus / commodissime utemur trabe unico
aut
malo nauis minime imbecillo. Hunc si erigemus / calcem
firmabimus
ad clauum: aut stabile aliud quid uis. Extremo
capiti
funes alligabuntur / ne minus tres: unus in dextram / alius
in
sinistram / tertius per trabis longitudinem obtendetur in
productum
. Inde spatium aliquod ab calce mali trocleæ er
gana ue firmabitur in solo: et per eas distentus is funis tra
hetur
: trahentem sequetur sese capite attollens malus. eum
nos
funibus illis geminis capiti alligatis hinc atque hic qua
si
loris moderabimur: ut quoad uelimus stet: et in partem
qua
opus sit pendeat ad onus ponendum. Laterales isti hinc
atque
hinc funes si alia maiora non aderunt pondera quibus
commendentur
hunc in modum firmabuntur. Effodietur in pro
fundum
fossa quadrata: truncus in medio fundo sternetur:
huic
uincla adnectentur ut ab solo emineat sursum. In trun
cum
transuersi superinsternentur plutei: mox complebitur
fossa
terra et densabitur. Tum si madefeceris fiet grauior:
cætera
omnia expedientur uti in planorum uadis diximus. Ad
caput
enim trabis et ipsum ad pondus tralleæ adigentur: et
propter
pedem ergana firmabitur: aut quod uis eiusmodi in