beat. Habebit ergo. V. non longius progrediar. Huiusque
satis
monstratum puto diuidi pondus trocleis: exindeque
maiora
moueri pondera minore. Quot enim erunt istiusmo
di conduplicationes: tot erunt ponderis dispartitiones: ex
quo
illud sequitur / ut quo plures adhibeantur orbiculi: eo
pondus
quasi concisum et in partes disgregatum commodius
tractetur
. Diximus de rota et troclea et uecte. Nunc uelim
intelligas
cocleam constare anulis: qui quidem in se pondus
sustinendum
suscipiant. Hi anuli si essent integri et non ita
cæsi
/ ut finis unius alterius principio iungeretur / proculdu
bio motum in eis pondus neque ascenderet neque descenderet:
sed
æquabili uado per cycli ambitum traheretur. Cogitur
igitur
ui uectis pondus per anuli obliquitates labi. Rursus
si
essent hi quidem anuli ambitu perpusilli: et centro fini
timi
nimirum uecte breuiore pondus / et uiribus leuioribus
moueretur
. Hic non reticebo quid me dicturum non puta
ui
. Tu si rem ita parabis / ut ponderis carina quoad id ma
nus
et fabri ars possit assequi / sit non amplior puncto. et sta
bili
in uado / ita moueatur: ut motu suo lineas in uado effi
ciat
nullas. Hoc testor Archimedis nauim mouebis et isti
usmodi que uoles consequeris. Sed de his alibi. Harum rerum
quas
recensuimus singulæ per se ad pondus mouendum ua
lidissimæ
sunt. Quod si una omnes iungentur in unum mi
rifice
' ualebunt. Apud germanos passim offendes ludibundam in
glacie
iuuentutem socculo ferreo gracili et subterleuigato ini
xam facto impulsu leui teste lubricitate superlabi tanta mo
tus
uelocitate: ut ne uinci quidem se a præpete alite patia
tur
. Sed quom pondera aut trahantur / aut pellantur / aut
uehantur
: fortassis erit ut sic possimus diffinire. Pondera
quidem
trabi fune: pelli uecte: uehi rotis: et eiusmodi. Quo
autem
pacto his una omnibus possumus uti im promptu est.
Sed in istiusmodi omnibus adesse oportet constans et obfir
matissimum
aliquid: quo immoto caetera moueantur. Id si
trahetur
pondus: adsit oportet maius aliud aliquod pondus