omnes motus quo huic uel huic proximiores sunt / eo aut fa
ciliores
aut difficiliores esse. Quo autem pacto immania
pondera
moueri possint / ipsa rerum natura multa ex parte
monstrasse
uisa est. Namque uidere quidem licet quæ stantem
in
columnam imponantur pondera facili appulsu porturba
ri: et cum ad casum moueri ceperint nulla ui admodum con
tineri
posse. Tum et spectare quidem licet columnas ipsas
teretes / et orbes rotarum / et uolubilia facile moueri: ægre
consistere
si rotentur: eadem si instituas trahere / ita ut non
rotentur
/ non facile persequi. Tum et in promptu est maxi
ma
pondera nauium leui appulsu stagnantes per aquas mo
ueri
si trahendo perseueres. Si uero arietes eas ne maximo
quidem
subito quo uelis ictu moueri: et contra ictu repen
tino
concitatoque impulsu quædam moueri. quæ alioquin
non
sine maxima ponderum ui dimouerentur. Supra glacie
quoque
grauia haud quaquam repugnanter trahentem sequi. Præ
longo
item quæ pendeant fune alligata aliquot quidem spa
tium
esse ad motum prompta perspicimus. Istorum ratio
nes
aduertisse atque imitasse conferet: nos ea succincte tran
sigamus
. Carina ponderis omnino solida et coæquabilis sit
necesse
est: ea quo erit latior: eo minus obteret substrata ua
da
: quo erit gracilior / eo expeditior: sed sulcabit uada et ob
uorabitur
. Ad carinam ponderis si aderunt anguli: utetur
quasi
unguibus ad uada carpenda atque renitendum. Vada
si
erunt lubrica / subsolidata / æqualia / constantia / nusquam
cadentia
/ nusquam sese attollentia / nusquam obfundentia quod
interpellet
: illud proculdubio non habebit pondus quod con
tra
certet / aut obsequi recuset / præter unum id quod ipsum
pondus
natura sui quietis amantissimum sit: et perinde pi
grum
et morosum. Istis similia fortassis intuens Archime
des et rerum earum quas recensuimus uim altius repetens adduci
uisus
est ut diceret. Si tantæ molis daretur basis: profecto se mundum
posse
peruertere. In carina uadoque parando quæ istic quærimus
per
commode assequemur. Trabes enim insternentur pro poderis ua