amplitudine tam latas: ut ferreis illis ex axibus lapides ipsi
penderent
: inde uersatu rotarum motos ac deportatos. Che
minium ægyptium ferunt in pyramide astruenda quod esset
opus
altum stadia plus sex factis aggeribus uastissimos la
pides
apportasse. Clepam Rasinitæ filium scribit Herodo
tus in ea pyramide qua astruenda centena milia hominum
annos
plures fatigasset / gradus extrinsecus reliquisse: quo
uastissimi
lapides breuibus tignis et aptis machinis admo
uerentur
. Tum et illud mandarunt litteris: alibi lapideos
uastissimos
trabes altis columnis fuisse impositos in modum
hunc
. In trabis enim mediam longitudinem duos substitue
runt
transuersos thorulos mutuo contiguos: mox in alterum
trabis
caput aceruarunt sportulas plenas harena: qua pressio
ne
caput alterum quod nudum esset alleuaretur: et alter tho
rulus pondere immunis relinqueretur translatis subinde spor
tulis
/ inque alterum iam sublatum caput alternatim coacer
uatis
/ et thorulis subinde altioribus ea parte substitutis / qua
immissio
apertior pateret: assecuti sunt ut sensim lapis qua
si
sua sponte conscenderet: Hæc breuissime collecta ab ipsis
auctoribus
prolixius discenda linquimus. Cæterum pro ope
ris
instituto pauca quæ ad rem faciant succincte repetenda
sunt
: non hic insisto: ut illa explicem ponderi naturam inesse
ut
continuo premat: obstinate querat inferiora: attolli totis
uiribus
repugnet: nusquam cedat loco / nisi ut uictor / aut
maiori
pondere peruincente / aut contraria ui prepotente: neque
motus
esse uarios repeto: a centro in centrum / circa centrum /
et
uehi alia / trahi alia / impelli alia et eiusmodi: de hisce dis
sitionibus alibi prolixius. Hoc stet apud nos: pondera nusquam
facilius
moueri quam quom descendant: sponte enim mouentur.
Nunquam difficilius quam ubi conscendant: natura enim repu
gnat
. Tertium uero quendam atque inter hos medium esse
motum
: et fortasse qui utriusque horum naturam sapiat: qui
quidem
neque suapte mouetur: neque obsequi repugnet: uti
quom
plano et minime impedito trahitur uado. Cæteros