hæc fortassis magis ad eam partem parietis quæ crustatem di
citur
quam ad perpetuos parietes tollendos pertinet. Cæterum
omnes
ita distribuentur copiæ: ut nihil inceptum nisi ex ar
tis
et consilii destinatione: nihil adactum nisi ex incepti ra
tionibus
: nihil pro absoluto relictum quod ipsum non sit sum
ma
diligentia curaque elaboratum atque perfinitum. Sed pri
marium
parietis tectique ornamentum præsertim testudinati
erit
: ipsa crustatio / colum nationem semper excipio. Ea qui
dem
erit multiplex: albaria pura: albaria insignita: picto
ria
contabulata / sectilis uitrea et quæ ex his partibus con
stet
mixta. De his nobis dicendum quæ sint et quæ fiant. Sed
quoniam
maximorum lapidum mouendorum mentio habi
ta
est: locus hic admonet: ut prius reseramus quo pacto tan
te
moles trahantur: atque difficillimis locis imponantur.
Refert Plutarchus Archimedem apud syracusas per medium
forum
traxisse onustam onerariam nauim quasi iumentum
loro
et manu. Mathemathicum ingenium. At nos tantum
quæ
usibus commodentur prosequemur: postremo etiam non
nihil
explicabimus: ex quo docta et acuta ingenia rem hanc
haud
obscure ex se percipere possint. Ex Plinio sic compe
rio
obeliscum deuectum thebas a focis fossa ex nihilo produ
cta
/ submissis lapidi nauibus plenis laterculo: moxque exina
nitis
/ ut conuehendi lapidis onus susceptum leuarent. Ex Amia
no marcellino historico sic comperio. Conuectum ex nilo
obeliscum
naui remigum trecentorum impositum uolgiis
et
tractum a tertio urbis lapide porta hostiensi in circum ma
ximum
. In eoque erigendo multa hominum milia laborasse:
toto
circo referto machinis altissimarum trabium et uastissimo
rum funium. Ex Vitruuio legimus Cresiphonem patrem et Me
chagenem filium columnas et epistilia duxisse ephesum a chylin
dris commento sumpto quo aream ueteres complanare iubeant. Affi
xit
enim et firmauit plumbo singulis extremis capitibus lapi
dum
singulos acus ferreos porrectos: qui quidem pro axe rotarum
extarent
: rotasque hinc atque hinc axibus istiusmodi adegit