longum ad. el. Aut si tanta dabitur lapidum magnitudo:
ut
ex eo possis integram aliquam totius operis partem per
ficere
: qualem ægypto fuisse seruut ad templum latonæ sa
cellum
/ latum fronte cubitos. xl. unico et integro exculptum
lapide
: alteroque item unico contectum lapide. Profecto id
quidem
operi multum afferet admirationis coque magis si
peregrinus
difficilique sit deuectus uia: qualem scribit Herodo
tus ab elephanto oppido petitum fronte latum cubitos plus. xx.
altum. xv. tractum usque sui itinere dierum. xx.

Ad rationes etiam ornamentorum egregie pertinebit: si di
gnus
admiratione qui uis lapis loco erit positus nobili atque
insigni
. Apud chennim insulam in ægypto sacellum illic no
tam
est quidem mirabile quod unico sit tectum lapide / quam quae pa
rietibus
tam altis tantorum cubitorum lapis impositus sit.
Afferet etiam ornamentum ipsius lapidis raritas atque ele
gantia: pata si erit ex genere marmoris: quo ædem fortunæ
aurea
in domo struxisse principem neronem ferunt: puro /
candido
/ tralucido: ut etiam nullis adapertis foribus in
tus
esse lux inclusa uideretur. Denique istiusmodi omnia con
ferent
. Sed qualiacunque ista quidem sint inepta erunt: ni ac
curatus
in componendo seruetur ordo et modus. Singula enim
ad
numerum redigenda sunt omnia ut paribus paria: dex
tra
sinistris: summa infimis respondeant: nihil intermiscen
dum
quod perturbet aut res aut ordines. Omnia ad certos
angulos
paribus lineis adæquanda. Videre quidem licet quam
interdum
ignobilis materia quod arte tractata sit plus afferat
gratiæ
quam afferat nobilis alibi confuse aceruata. murum athe
nis quem tumultuario factum opere scribit Tuchidides ra
ptis
etiam sepulchrorum statuis / quis ea re pulchrum esse af
firmabit
, quod clade statuarum refertus sit : At contra iuuat
ex rusticanis ueterum ædificiis lapide incerto / minuto ope
reque
congestitio aceruatos parietes spectare / ubi ordinibus
stant
æquatis coloribus alternatim albo nigroque distinctis /
quoad
pro operis tenuitate amplius nihil desideretur. Sed