cessent donec abiciatur. In fano Veneris apud paplos in ara non
pluere
. Apud troadem circa simulachrum Mineruæ relicta sa
crificia
non putrescere. Ex tumulo Antei si quod erutum sit im
bres
e cælo spargi / donec effossa repleantur. Sed sunt qui hæc
demum fieri posse affirmant aite: Iam tum pridem obsoleta ima
ginum
/ quas astronomi sibi non ignotas esse profitentur. Ex
eo
qui Apollonii uitam scripsit memini ad regiam basili
cam
apud babylonem magos tecto alligasse alites aureas
quartuor: quas illi deorum linguas nuncupabant: habuisse
quidem
uim / ut animos multitudinis ad regis amorem con
ciliarent
. Tum et grauis auctor losephus a testatur Elia
zarum se quendam uidisse / qui Vespasiano spectante et fi
liis
anulo ad nares Maniaci adacto / eum e uestigio libera
ret
: profiteturque Salomonem instituisse carmina / quibus
egritudines mitigentur. Et Serapis inquit Eusebius pam
phylus apud aegyptios / quem nos Plutonem dicimus sim
bola edidit / quibus demones expellantur: docuitque quo
pacto
demones assumpta brutorum figura insultent. Et
Seruius
solitos refert homines certis consecrationibus mu
niri
aduersus fortunæ impetum: ne ue mori quidem nisi illa
consecratione
exauctorati possent. Hæc si ita sunt / facile
adducar
ut credam quod ex Plutarcho legimur. Simulachrum
apud
peleneos fuisse / quod a sacerdote amotum a templo /
quoquo
uersus spectasset omnia terrore et maxima pertur
batione
conficiebat: quod ue oculi nulli poterant pre timo
re
intueri. Sed dicta hæc sint animi gratia. Cætera quæ ge
neratim
ad aream honestandam faciant: uti est ambitus / cir
cumscriptio
/ aggeratio / complanatio / stabilitio / et eiusmodi
non
habeo quid amplius dicam / nisi ut ea ex primo et item
ex
tertio superioribus libris repetas. Honestissima quidem
erit
quæ uti admonuimus siccissima æquabilis consolida
taque
sit etiam ad rem cui seruire oporteat aptissima atque expe
ditissima
/ egregieque confert / si erit instrata ope crustaceo:
de
quo mox dicemus cum de pariete tractabimus. Hoc etiam